PG 46, col. 807

litudinem in magistro. Nam cum fames aliquando
gravis et saeva tam ipsam urbem, in qua habitabat,
quam omnem ubique subditam regionem alliigeret,
venditis suis praediis et possessionibus, atque pe-
cuniis in alimenta conversis, cum etiam rarum
esset, ut illi, qui valde sibi providissent et instructi
essent, ea qua: ad mensam et victum pertinent, sibi conficere et suppeditare possent. ille per omns
tempus famis, eum eos qui undique confluerent, tum j'uventutem totius urbanae plebis alere perse-
veravit, adeo ut etiam Iudaeorum liberos hujus benignitatis et liberalitatis ex aequo participes ia
ceret. Nihil autem prorsus interest, utrum per vas olearium quis, an per aliquam aliam materiam et
occasionem divinum mandatum exsequatur. Consolatio enim indigentium non quaerit unde (sumas),
sed ad id, quod tit, spectat.
Quod si sublimis raptus est Elias, mirabile qui-
dem est etiam hoc et majus miraculum, quam quis
vel oratione explicare, vel ratione assequi possit.
Verumtamen nec altera (quidem) species ad supera
cursus repudianda atque contemnenda est: cum
quis per spiritum virtutibus pro curru usus. per
sublime vitae institutum e terra (sursum) in celum
migrat. Quod utique magistrum assecutum esse,
quicunque rerum ab eo gestarum mquus fuerit
aestimator, non negabit. An etiam adversus Samue-
lem oratione audendum est? Sane in aliis omnibus
primas propheta: partes concedentes, cum duobus
quihusdam, quae de illo dicuntur, etiam ea quae
circa magistrum nostrum erant, convenire osten-
demus. Divinitus data atque concessa utriusque
nativitas erat. Ut enim illum mater, ita etiamc
hunc pater a Deo petitum procreavit. Cumque le-
tali morbo quondam correptus esset etiam nunc in
aetate juvenili, per visionem in somnis pater vidit
Dominum, qui in Evangelio regulo illi filium dona-
vit, sibi apparere, et illa dicere ad se, qua: ad illum
Dominus dixerat, nempe, Vade, filius tuus vivit ¹¹⁶¹¹.
Cujus fidem et ipse imitatus , eumdem quem ille
fidei fructum percepit, benignitate Domini salute
iilii recepta.
Atque hoc quidem unum eum miraculis Samue-
lis comparamus. Alterum vero, quod forma sacri-
ficii eadem ab ambobus instituta atque peracta est.
Pacificas enim uterque Deo hostias obtulerunt, ut
hostes profligarentur, et interirent sacrificantes.
hic quidem pro eversione hzcreseon, ille vero ad-
versus alienigenas id agens. Porro magnus ille
Moyses commune omnibus, qui ad virtutem spe-
ctant, propositum est exemplum. Nec deliquerit si
quis virtutem legislatoris tanquam scopum sibi
proponat, ad quem vita: sua: dirigat actiones. Pro»
inde nemo prorsus invidebit, si ostendatur, quod
magister noster, in quibus posset, legislaturem in
vita imitaretur. ln quibus igitur (rebus) imitatio
consistebat? Mulier quaedam {Egyptios regens,
’Μ’ Joan. tv, 50.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.