PG 46, col. 814

quibus hominum vita conservatur, una dilapsa sunt:
adeo ut nullum exstet materiale viri monumentum
ex copia relictarum facultatum exstructum, quo
existimatio ejus ad speciem augustiorem obruta
teneatur : quemadmodum historia de Moyse hoc
dicit, quod non inventum sit ejus sepulcrum usque
in hodiernum diem ¹⁶. Si igitur talis oratione a
nobis demonstratus est esse Basilius Magnus, qui,
si cum unoquoque magnatium inter viros sanctos
vita ejus cumparetur, non procul ab illis abfuturus
sit, recte a nobis feriarum vicissitudine propter
Β hunc praesens nunc agitur conventus. Proinde con-
veniens ct commodum fuerit memoriam viri per
res illi gratas concelebrare. itaque diSpiciendum
et considerandum est, qua ratione festum hunc
diem constituentes ita conventum agamus, ut san-
cto cordi est. An aliquis demonstrativum in eo
dicendi genus atque inflatum laudationum morem
requiret? Quae patria fuerit, quo genere ortus, quo-
modo a parentibus educatus, qua: singulatim vita
studia fuerint, quibuscum simul et creverit et
viguerit, et inter viros clarus, spectabilis et illu-
stris evaserit? At magnitudo bonorum quae circa
eum spectantur, omne hoc inflatum et sublime ge-
nus dicendi repudiat et aversatur, quia negotium
in contrarium redigitur, eo quod non sit ejusmodi
vis in verbis, quae miraculorum magnitudinem pro
dignitate assequatur. Ne igitur una cum orationis
exilitate miraculum deprimatur et extenuetur, ejus-
que quam nunc unusquisque de eo conceptam ha-
bet opinionem, per eos qui laudare conati fuerint.
aliqua diminutio llat : commodius fuerit silentio
potius in nobis augere miraculum, quam oratione
laudem imminuere atque extenuare. Quali enim
oratione quis eum augustiorem rfl'ecerit? An ille
eam, qua: per carnem et sanguinem (contingere)
dicitur nobilitatem ac generis claritudinem appro-
baverit? Et quis ignorat magni illius erga carnem
atl'ectionem, quam ei adversarius esset, tanquam
mancipio cuidam fugitivo semper vincula rationum
injiciens, ac per summam alliictionem atque conti-
nentiam flagellans et torquens verberonem illum
servum corpus, quasi quidam inexorabilis dominus
nullam vincto relaxationem indulgens? Eum igitur,
qui ita aii'ectus esset erga carnem, propter corpo-
rale beneficium celebrare et verbis extollere, res
absurdissima fuerit. Nam qui nunc ab ea re bono-
rabitur, cujus eum in vita pudebat? Atque similiter
una cum quaestione generis, patriae quoque mentio
ejicitur et repudiatur. Qui enim se supra omnem
mundum posuerat, et quasi coarctabatur in omni
sensibili elementorum natura, adeo ut ne eretum
quidem supra se positum ferret, sed ad ulteriora

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.