PG 46, col. 974

Interim senex admæodum mater in utriusque fifiὴ
manibus moriens, migravit ad Deum. Cujus quæ
benedictionis vox fuerit illius, qua erga liberos
usa est, comnmemorare non erit alienum. Nam cum
de absentibus singulatim amanter mentionem fecit,
ut nullus esset expers benedictionis : cum præ-
cipue præsentes ipsa precibus suis obtulit Deo.
Etenim cum ei ex utraque parte lectuli adversi
assiderent, altera manu utrumque tangens, hisce
verbis postremis Deum allocuta est : « Τibi, Do-
mine, et primitias et decumam dieo fructuum uteri
mei. Primitiarum enim locum hæc mihi obtinet
primogenita, decumæ vero extremus hic decimus
filius. Τibi autem lege utraque debentur, et tua
sunt munera. In hanc igitur primogenitam meam
et hunc decimum veniat sanctimonia, oratione
perspicua designans et filiam et filium. Ita et be-
nedictieni et vitæ finem statuit, cum prius man-
dasset filiis ut se in sepulcrum paternum inferrent:
id illi uti jussi fuerant cuh præstitissent, in reli-
quum tempus ad sapientiæ fastigium, semper
cum anteacta vita pugnantes, et præterita bene-
facta postetiotibus superare studentes contende-
Interea insignis inter sanctos Basilius, magnæ
Cæsareæ declaratus est antistes, et mysticis sacri-
ficiis suisfratrem consecrans, ad sacram presbyterii
dignitatem provexit. Atque hic rursus eis vitaæ
cursus ad graviora sanctioraque dirigebatur, cum
sacerdotii dignitas sapientiæ conjuncta studio cu-
mularetur. Post autem annis octo transactis εt
nono inchoato per totum orbem celeberrimus Ba-
silius ab hominibus ad Deum concessit, communem
patriæ et Ecclesiæ luctus occasionem præbens. Banc
calamitatem cum ad Macrinam rumor detulisset,
animo illa quidem non potuit in tanto detrimento
non commaoveri : (qui enim sororem non tangeret
dolor quo ipsi quoque inimaici aiciebantur ) ata-
men ut aurum diversis aiunt fornacibus explorari,
ut si primam evaserit, in altera adjudicetur, et
rursum in extrema omnes ejus materiæ commistæ
sordes eluantur : exquisitum autem optimi auri
indicium esse, si per omnes transiens nihil emittat
sordium: sic ei contigit, ut variis molestiarum
casibus explorata, præstantis illius animi prubitate,
nihil unquam in ea sordidi, nihil adulterini repe-
riretur. Ac primo quidem periculum factum fuerat
in obitu alterius fratris: deinde in matris funere,
tertio quando commune generis decus Basilius de-
cessit. Stetit igitur, tanquam invictus pugil, nullo
calamitatum impetu labeiacta.
Erat post hanc jacturam nonus mensis, aut
pauloamplius,cum episcoporum concilium indictum
est Aniochiæ, cui nos item interfuimus. Sed post-
caquam domum quisquc suam discessimns, aaio-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.