PG 49, col. 225

meris mortibus miserius affecimus. Quid enim ama-
rius esse possit, quam cum benefactorem et sic dili-
gentem injuste exacerbautes appareamus, et omnis
hoc mundus discat, et nos ut admodum ingratos con-
demnet? Si barbari civitatem nostram incursantes,
mantia diruissent, et Incendissent domos, et abductis
captivis abiissent, minus erat malum. Quare tandem
ita! Quoniam te vivente et tantam in nos benevolen-
tiam exhibente , spes erat illa cnncta gravia solutum
iri, et nos iterum ad priorem formam redituros , et
clariorem recepturos libertatem; nunc autem , ablata
benevolentia tua, et amoris vinculo violato, quod
omni muro nobis erat tutius , ad quem jam confugie-
tnus? quo poterimus alio respicere, tam dulci domino
et facili exacerbata patre ’ί Itaque videntur quidem in-
tolerabilia fecisse, sed passi sunt omnium gravissima,
ad nullum hominem audentes reSpicere, nec ipsum
spectare solem liberis valentes oculis, pudore undi-
que palpebras contrahente et occultari cogente : li-
bertate ipsis ablata, captivis omnibus nunc miserius
affecti sunt, et extremam sustinent ignominiam : et
malorum magnitudinem cogitantes, et in quantum
contumelia: resilierunt, nec respirare possunt, cum
omnes terram habitantes in sui vehementiorem accu-
sationem ob eum qui injuria allectus est attraxerint.
Sed si velis, Imperator, est vulneri medicina et tan-
tis malis remedium. Stepius et apud privatos homi-
nes hoc factum est; magna: et intolerabiles offensio-
nes magna: caritatis materia facta: sunt : sic et in
natura nostra evenit. Cum enim hominem Deus fecit,
et in paradisum induxit, et multo dignum fecit ho-
nore, tantam diabolus prosperitatem non ferens,
invidit: et illum a data expulit dignitate. Sed Deus
non tantum ipsum non reliquit , verum et pro para-
diso caelum aperuit, hoc ipso simul propriam demon-
strans benignitatem, et diabolum magis puniens. iloc
et tu facias : nunc omnia moverunt daemones, ut
omnium tibi gratissimam civitatem a benevolentia
tua separarent; hoc vero tu nunc sriens, poenam
quamvis exigas, priori amicitia ne nos extrudas. Sed
et si praeter opinionem aliquid nunc dicere fas est,
etiamnunc inter dilectarum primas ipsam scribe, si
modo daemonas hare operatos vis ulcisci. Si nempe
.l__-4. κ - · “
destruas et subruas et deleas, quae prius illi voluerunt,
_ - μνη-ω.
haec efficies; si vero iram dimittes et te rursus ipsam
amare, sicut prius amabas, confitearis , lethalem ipsis
plagam intuleris, et ultimam ab ipsis ultionem ex-
egeris, demonstrans non tantum nilnl amplius ipsos
per insidias perfecisse , verum et cuncta ipsis contra-
ria, quam volebant, accidisse. (Equum autem fuerit,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.