PG 5, col. 271

scriptorum censor acerrimus, in judicio de libris Α diciis proderent, qum ritum nullum Ecclesiae post
bunt, in tribus potissimum scriptorum generibus
elaborandis insudant.A]ii pro Christianis apologias
componunt, quibus religionis novre sinceritatem
interpretentur, vel profitentium innocentiam pro-
bent,vel principum animos a vexationibus abdu-
cant.Alii scribunt epistolas, quibus Christianos in
accepta fide corroborent, velecclesiarum praeposi-
tos salutaribus documentisinstruant,vel Christianae
doctrinm utilitatem et terrenarum rerum contem-
ptum doceant, vel ad subeunda pro Christo tor-
menta inducant, vel quae jam ipsi pertulerint sine
fuco exponant. Alii denique commentarios edunt,
quibus Christianam fidem pr0pugnent,eteicontra- Β
rias, quae tunc oriebantur, hmreses refellant. Haec
est conditio, hic genius saeculi in quo vixit Dion-
sius AreOpagita: haec occupatio scriptorum, qui
' suis operibus nascentis Ecclesiae pondera sustenta-
runt. ›› llaec a Launoyo recte observata ut Pseudo-
Dionysium aperte refellunt, ita S. Ignatium haud
parum juvant, ostendunt enim epistolas sub illius
nomine posteris traditas secundum illius saeculi
genium fuisse conscriptas. Nemo enim non videt
in illis Christianos in accepta {ide corroborari, ad-
versus schismata et haereses tunc exortas muniri ;
ecclesiarum praepositos salutaribus documentis in-
strui,aut ob constantiam in tuenda veritate laudari,
et tanquam pietatis exempla populo proponi ; rerum
denique praesentium contemptum doceri,futurarum
prospectum et exspectationem urgeri et martyrii
coronam modis omnibus amplificari.Haec conditio,
hic genius saeculi, quo vixit S. lgnatius, in his
epistolis maxime relucet; earum igitur materia
in genere spectata auctori a veteribus assignato
apprime respondet.
Ut autem ad magis particularia descendam, et
ostendam ea qum in his epistolis continentur, talia
.esse, qualia abimpostore,praesertim Dallaeano,mi-
nime conficta esse appareat: non alio utar dispu-
tationis fundamento, quam quo non semel utitur
Dallzeus.« Hujus,inquit, impostorisin his adornan-
dis Ignatioque subdendis epistolis consilium idem,
quod aliorum plcrorumque ejusdem farinae artifi-
cum fuisse videtur. ›› Ita ille de suo cap. 38; de
aliis cap. 4: ‹‹ Plerique eo potissimum consilio sua D aliis. De episcopis diu ante Ignatii martyrium a S.
figmenta sub aliorum nomine edunt, ut res sui sm-
culi novas falso antiquitatis nomine constituant ac
confirment. » Imo hoc toti horum homuncionum
generi adeo competere arbitratus est, utnonveritus
sit dicere: ‹‹ Miros nobis narras impostores, qui
imposturam quidem faciunt,cazterum ob quem eam
faciunt,fructum nullum ex ea percipere satagunt »
(De pseudo-apostolicis l. ιι, c. lii.) Et revera incredi-
bile plane est,ut impostor, qui sub linem tertii aut
initium quarti saeculi vixerit, epistolas scriberet,
et S. Ignatio subderet, quae aevum illud impostoris
nullo modo redolerent, quas imposturam nullis in-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.