PG 50, col. 664

ditio ! quantis illi curarum aestibus, quantis turbinibus
exagitantur? Nunc etenim, qua ventus impulerit, inci-
tato errore rapiuntur; nunc in semetipsos reversi,
tanquam contrarii fluctus, reliduntur , nunc temeraria
praesumptione et ea quae incerta videntur adprobant;
nunc irrationali metu, etiam quae certa sunt expaves-
cunt; incerti qua eant, qua redeant, quid adpetant,
quid fugiant, quid teneant, quid dimittant. Quae quidem
dubii et male penduli cordis afflictio divina: erga se mi-
serationis est medicina, si sapiant. Idcirco etenim ex-
tra tutissimum catholicae fidei portum diversis cogita-
tionum quatiuntur, verberantur, ac pene caecantur
procellis, ut excussa in altum elatae mentis vela depo-
nant, quae male novitatum ventis expanderant, se-
seque intra iidissimam stationem placidae ac bona: ma-
tris reducant et teneant, atque amaros illos turbulen-
tosque errorum fluctus primitus revomant, ut possint
deinceps vivae et salientis aquae fluenta potare. Dedisv
cant bene quod didicerant non bene; et ex toto Eccle
site dogmate quod intellectu capi potest capiant, quod
non potest credant.
XXI. Quae eum ita sint, iterum atque iterum eadem
mecum revolvens et reputans, mirari satis nequeo
tantam quorumdam hominum vesaniam, tantam exom—
catze mentis impietatem, tantam postremo errandi li-
bidinem ut contenti non sint tradita semel et accepta
antiquitus credendi regula, sed nova ac nova in diem
quaerant, semperque aliquid gestiant Religioni addere,
mutare, detrahere ; quasi non caeleste dogma sit quod
semel revelatum esse sufficiat, sed terrena institutio,
quae aliter perfici nisi assidua emendatione, imo potius
reprehensione non possit, cum divina clament oracula:
Ne transferas terminos quos posuerunt patres tui, Prov.
22; et: Super jndicantem ne judices, Eccli. 8; et:Scir--
dentem sepem mordebit eum serpens, Eccles. i0,etillutl
apostolicum, quo omnes omnium litereseon scelerata
novitates velut quodam spiritali gladio saepe truncatae
semperque truncandae sunt :0 Τ intothee, depositum
custodi, devitans prophanas vocum novitates et oppositio-
nes falsi nominis scientiw, quam quidam promittentes,
circa fidem exciderunt, 1, Tim. 6. Et post hzcc inve-
niuntur aliqui tanta inveteratm frontis duritia, tanta
impudentiae incude, tanto adamante pertinaciae, qui
tantis eloquiorum caelestium molibus non succumbant ,
tantis ponderibus non fatiscant, tantis malleis non con-
quassentur , tantis postremo fulminibus non conterano
tur? Devita, inquit, prophanas vocum novitates : Non
dixit antiquitates, non dixit vetustates; imo plane quid
e contrario sequeretur ostendit. Nam si vitanda est no-
vitas, tenenda est antiquitas; et si prophana est novi-
tas, sacrata est vetustas. Et oppositiones, inquit, falsi
nominis scientias. Vere falsum nomen apud doctrinas
Hmreticorum; ut ignorantia scientiae, et caligo sereni-
tatis, et tenebrae luminis appellatione fucentur. Quam
quidam, inquit, promittentes, circa fidem exciderunt.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.