PG 57, col. 180

indignius? Si enim insensibilem materiam non su-
peramus, quomodo incorporeas potestates profliga-
bimus? si viiem terram et abjectos lapides non
despicimus, quomodo principatus et potestates subji-
ciemus? quomodo temperantiam exercehimus? Si
argentum fulgens nos percellit, quomodo pulchram
faciem prretercurrere poterimus? Etenim quidam
huic tyrannidi usque adeo dediti sunt, ut ipsos vel
auri aspectus afliciat, et facete hilariterque dicant,
Oculos juvat numisma aureum oblatum. Verum ne
ita ludas, mi homo; nihil enim sic laedit oculos, sive
corporis , sive animae , ut horum concupiscentia. llic
certe noxius amor virginum illarum lampades ex.
stinxit, illasque a sponsi thalamo exclusit. llic aspe-
ctus , quem dicis oculos juvare , miserum Judam non
permisit audire dominicam vocem, sed in laqueum
duxit, atque id efl‘ecit ut medius crepuerit, ac post
haec omnia in gehennam misit. Quid ergo hac peste
iniquius fuerit? quid horribilius? Non de materia pe-
cuuiarum loquor, sed de earum intempestiva et fu-
riosa cupiditate. Nam humano distillat sanguine,
cruento aspectu , et quavis fera immanior est , atque
obvios quosque discerpit, quodque multo pejus est,
ne sentire quidem laniatum sinit. Cum oporteret enim
eos qui talia patiuntur, ad praetereuntes manum ex-
tendere, et ad auxilium vocare, illi contra de talibus
ulceribus gratias habent : quo quid miserabilius ? Haec
itaque omnia cogitantes, insanabilem illum morbum
fugiamus, ejus morsus curemus, et a tali peste procul
fugiamus, utet in praesenti tutam et perturbatione
vacuam vitam ducamus, et futuros nanciscamur the-
sauros : quos utinam nos omnes assequamur, gratia
et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum
Patri et simul Spiritui sancto gloria, imperium,
honor, nunc et semper, etin saecula saeculorum.
Amen.
hac de re dicendi finem fecisset, de consummatione
postea loquuturus, subjunxit, Tune ista erunt (Matth.
24) : dicendo autem Tunc, non conjunxit tempora ,
sed illud solum tempus indicavit, quo haec eventura
erant. ldipsum nunc facit cum ait: In diebus illis.
Non enim insequentes statim dics significavit; sed
illos in quibus contigere ea ad qua: narranda progre-
ditur. Et cur, inquies, post triginta annos ad ba-
ptismum venit Jesus‘l Post hunc baptismum legem
soluturus erat : ideo ad illam usque aetatem, quae
potest peccata admittere omnia, in legis totius obser.
vatione mansit; ne quis diceret, ipsum legem solvisse,
quod non posset eam implere. Non enim omnes pravi
allectus, omnia vitia semper instant nobis : sed in
primmva aatate imprudentia viget et imbecillitas
animi; in sequenti vehementius instat libido; in ea,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.