PG 57, col. 225
neque possunt aliquam incorporeze naturae ideam ad-
mittere, sed ad visibilia tantum obstupescunt, ut
etiamsi postea talia non eveniant, ea quae semel et
in principio facta sunt similia, ad fidem iis habendam
deducant. Nam et super apostolos sonus factus est
Spiritus vehementis, et linguarum iguearum species
apparuere, non propter apostolos, sed propter eos
qui tunc praesentes erant Judaaos. Attamen licet sen-
silia signa non fiant, quae per illa semel demonstrata
sunt admittimus. Nam et columba ideo tunc visa est,
ut quasi digito quodam praesentibus et Joanni Filium
Dei monstraret. Neque ideo tantum , sed etiam ut tu
disceres, etiam super te baptizatum, Spiritum de-
scendere.
5. Fides non opus habet uisione. Spiritus sanctus non
minor Christo. Christus Judworum et baptisma et
Pascha abrogat.—Demum non opus nobis est sensili
visione, cum fides vice omnium satis sit : signa
quippe non credentibus , sed incredulis (lantur. Cur
autem in columba: specie? Mansuetum est animal et
mundum. Quia igitur Spiritus, mansuetudinis est
Spiritus , ideo illa forma apparuit. Alioquin autem
veterem historiam nobis in memoriam revocat. Nam
cum olim communi naufragio totum orbem inva-
dente, totum prorsus hominum genus periclitaretur ,
hoc animal apparuit, et tempestatis finem ostendit,
ac ramum olivae rostro tenens , communem orbis
tranquillitatem nuntiavit : quze omnia figura futuro-
rum erant. Tune enim multo deteriore conditione
res hominum erant, ac multo majore illi erant sup-
plicio digni. Ne desperes igitur , hanc tibi historiam
in memoriam revocat. Nam tunc desperatis rebus,
exitus tamen quidam et emendatio fuit: sed tunc
per supplicium , nitnc vero per gratiam et donum
inell‘abile. Ideoque columba apparet, non ramum
oliva: ferens, sed omnium malorum liberatorem nobis
ostendens, bonamque spem exhibens. Neque enim ex
arca unum educit hominem, sed cum apparet, totum
orbem attollit in caelum , et pro olivae ramo adoptio-
nem filiorum communi orbis generi afl'ert. Magnitu-
dinem ergo doni tecum reputans , ne minorem ejus
dignitatem existimes, quod in tali specie appareat.
Nam quosdam audio dicentes, tantum esse hominem
inter et Columbam discrimen , quantum inter Chri-
stum et. Spiritum , quia ille in natura nostra , hic in
specie columba: apparuit. ,Quid ad haec dicendum
est? Scilicet Filium Dei naturam hominis assum-
psisse; Spiritum vero non naturam accepisse colum-
bie. Ideo evangelista non in natura, sed in specie co-
lumba: dixit : neque postea umquam hac figura visus
est , sed tunc tantum. Si porro ejus ideo dignitatem
minorem dicas, hoc ratiocinandi modo Cherubini illo
majores reperientur , et quantum aquila major est.
columba z nam illi hanc suscepere speciem; ct an-