PG 59, col. 151

In inglese: The Homilies of St. John Chrysostom on the Gospel of St. John 23

lum fecisse, jam declaravimus. Sive autem hoc, sive
aliud post baptisma primum signum fuerit, disquirere
non opera: pretium esse existimo. Et manifestavit
gloriam suam. Quo modo et qua ratione? Neque enim
multi rei gesue attendebant, sed ministri tantum,
architricliuus et sponsus. Quomodo ergo manifesta-
vitgloriam suam? Quantum in ipso erat. Quod si non
tunc, certe postea omnes miraculum audituri erant :
nam ad hoc usque tempus celebratur, nec latet. Quod
autem illo die non omnes id noverint, ex sequentibus
palam est. Postquam enim dixerat, Manifestavit glo-
riam suam. subdidit : Et crediderunt in eum discipuli
ejus, qui prius mirabantur. Viden‘ tunc maxime ne-
cessarium fuisse ut miracula ederentur, eum probi
homines, qui dietis’ attendebant, aderant? Hi enim
et facilius credituri erant, et gesta accurate observa-
turi. Et quomodo notus luisset sine miraculis? Certe
satis erant doctrina, et prophetia eum miraculo cou-
juncta, ut ea in auditorum animos insinuarent, ut
jam assueti. gestis rebus eum affectu attenderem.
Ideo alibi smpe dicunt evangelistze, ipsum non edidisse
signa, propter hominum illorum perversitatem. 12.
Et post haec descendit in Capernaum ipse et mater ejus,
et fratres, et discipuli ejus : et ibi manserunt non mul-
tis diebus. Cur cum matre Caperuaum venit? Neque
enim ibi ullum fecit miraculum ; neque urbis istius
incola: probe erga illum affecti erant : sed admodum
corrupti. llludque Christus significavit dicens ε Et tu
Capernauni usque ad mlum elata , usque ad infernum
deprimeris (Luc. 10, 15). Cur ergo illo se confert? Ut
ntihi quidem videtur, quia paulo post iturus erat Je-
r0solymam, ideo tunc abiit, ne matrem et fratres
ubique secum traheret. Abiens igitur illicque in ma-
tris honorem paulum commoratus, iterum miracula
aggreditur, cum illam ibi reliquisset. Ideo dicit ipsum
non paucis elapsis diebus (Joan. 2. 15), venisse Jeroso—
lymam. Paucis ergo ante Pascha diebus baptizatus est.
Et Jerosolymte quid agit? Rem magnae auctoritatis.
Nam negotiatores illos, nummularios, eos qui columbas
vendebant et boves et oves, ideoque illic versabantur,
ejecit.
2. Alius autem evangelista (Matth. 21. 15. et al.) nar—
rat ejicientem illum dixisse, Nolite facere domum
Patris mei speluncam latronum; hic vero dicit, l6.
Domum negotiationis : non contraria loquentes, sed de-
monstrantes ipsum id bis fecisse, et haec non eodem
gesta tempore fuisse, sed et nunc initio praedicationis,
atque etiam cum ad passionem pervenisset. Quapro-
pter vehementioribus usus verbis, Speluncam vocavit :
non item nunc initio, sed moderatiore increpatione
utitur: unde verisimile sit idipsum bis fecisse. Et
enr, inquies, id Christus et cum tanta vehementia fe-
cit, quanta nusquam agere deprehenditur, et lucc cum
contumeliis et conviciis affectus, Samaritanus et
dwrnouiacus ab illis vocaretur? Neque enim verbis

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.