PG 59, col. 361

In inglese: The Homilies of St. John Chrysostom on the Gospel of St. John 65

illo occidere ipsum. Dicebant enim, Venient Rontani,
et tollent gentem nostram. Unus autem ea: illis Caipltas,
cum esset pontifex anni illius , dixit, cancris impuden—
tior: Vos nescitis quidquam. llli nempe dubitabant,
et deliberando pr0p0suerant ( dicebant enim , Quid
facimus?) hic impudenter, aperta fronte, et petulan-
ter clamavit. Quid vero dicit? Vos nescitis quidquam,
neque cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur
homo , et ne tota gens pereat. 51. Hoc autem a semet-
ipso non dixit , sed cum esset pontifex anni illius, pro-
phetavit.
Multi indigni futura praedixerunt. -- Vides quanta
sit pontificalis potestas? Quia enim pontificatum sor-
titus erat, licet indignus, prophetarit, quid diceret
ignorans : gratia ejus tantum ore usa est, impurum
vero cor non tetigit. Multi quoque alii futura praedi-
xerunt, indigni licet, Nabuchodonosor. Pharao, Ba
laatn , omniumque causa manifesta est. Hoc autem
vult ille significare : Vos sedetis, adhuc segnius hoc
negotium attenditis, nec scitis unius hominis salutem
pro communi contemnendam esse. Vide quanta sit
virtus Spiritus : ex improba mente mirabilis prophe-
ιίητ verba potuit elicere. Filios autem Dei gentes ap-
pellat evangelista, ex eo quod futurum erat, sicut
et ipse ait, Et alias oves habeo (Joan. 10. 16) ; ab co
quod futurum erat sic vocans. Quid sibi vult illud,
Cum esset pontifex anni illius? Cum aliis hic quoque
mos corruptus crat. Non enim ultra toto vitm tempo-
re, sed amio uno sacerdotium gerebant, ex quo vena-
les facti erant principatus. Attamen vel sic adhuc
aderat Spiritus. Postquam autem in Christum manus
sustulerunt, tunc illos reliquit, et ad apostolos trans-
latus est. Et hoc velum scissum ostendit, nec non
Christi vox dicentis : Ecce dimittetur domus vestra
deserta (Matth 23. 58). Ει Joscphus qui paulo post
fuit, dixit quosdam angelos, qui apud illos manebant,
se inde migraturus esse signiticavisse (α), nisi resi-
pi~cerent. Quamdiu enim vinea perstitit, pro more
omnia facta sunt; ubi autem heredem occiderunt,
non item, sed perierunt : et quasi splendidam re-
stem ab ingrato filio, a ludwis scilicet, autc-rens
Deus, probis illam servis dedit, ex gentilibus con-
versis, et desertos illos nudosque reliquit. Nec pa-
rum fuit quod inimicus haec prapbetaret. lloc extim
alios quoque allicere poterat. Nam contra quam ille
volebat evenit. Quia enim mortuus est, ideo a lu—
tnro supplicio liberati fideles sunt. Quid sibi vult ilo
iud, 59.. Ut congregaret eos qui prope, et eos qni pro-
cal sunt? Unum corpus reddidit. Qui Roma: est, ludos
putat membrum suum esse. Quid huic crmgregationi
par?0mniumque caputest Christus. 53. Abillo die co-
gitaverunt Juda'i ut interficerent eum. Antea qua-rebanl;
(α). Iosephus l. 6. 31. bello Judaico , inter alia signa
futuri Jerosolgmorutn excidii boc refert : beinde fictili}:
tintinant auditmn fuisse dicentium, Hinc migremus : quem
oc-im hic puto respicere Chrysostomum.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.