PG 74, col. 334

jungit), hos palmitibus comparat. Eorum enim qui
ad vitem accedunt adhaasio voluntatis est atque
pr0positi ι ejus autem conjunctio nobiscum, afi‘e-
ctus et habitudinis. Ex bono quippe proposito nos
ad Christum accessimus per fidem : genus autem
ipsius facti sumus, adoptionis dignitatem ab eo
consecuti. Etenim, juxta sanctum Paulum, ι Qui
adltmret Domino, unus spiritus est 3°. ι Sicut ergo
alibi per vocem prophetae basis et fundamentum
nominatus est (super ipsum enim nos atdificamur,
et lapides nuncupati sumus viventes ac spiritales
in sacerdotium sanetum, in habitaculum Dei in
Spiritu, nec alio modo possumus in hac aedificari,
nisi Christus nobis fundamentum fuerit ⁸¹), hic
quoque eodem sensu vitem seipsum esse ait, pal-
mitum qui ex ea sunt quasi matrem et alumnam.
Regenerati enim sumus ex ipso et in ipso, in Spi-‘
ritu, ad ferendum fructum vitae, non veteris illius
et exoleta, sed ejus quae novitate vitae constat, et
erga ipsum charitate. Conservamur autem in esse,
ipsi quodammodo inserti, et tradito n‘obis sancto
mandato mordicus inhaerentes, et nobilitatis ho~r
num servare studentes, id est, non sinentes pror-
sus inhabitantem in nobis Spiritum vel minimum
contristari, per quem habitare in nobis Deus in-
telligitur. Quomodo enim simus in Christo, et is
in nobis, ipse nobis sapiens Joannes ostendat, di-
cens: ε ln hoc cognoscimus quoniam in eo ma-
nemus, et ipse in nobis, quoniam de Sniritu suo
dedit 858 nobis ε’. ι Ει rursus: ε In hoc cogno-
scimus quia in ipso sumus ⁸³. - Qui dicit se iu
ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse
ambulare ⁸⁸. ι Quod etiam auditoribus clarius pa-
tefaciens, ita rursus infit: ( Qui servat mandata
ejus, in illo manet, et ipse in eo ⁸⁸. ι Nam si man-
datorum observatio dilectionem in ipsum opera-
tur, et per dilectionem ei conjungimur, quomodo
non hic verum esse videtur quod dictum est?
Quemadmodum enim radix naturalem suam qua-
litatem palmitibus impertit, sic unigenitum Dei
Verbum Dei ac Patris sumque natura: quamdam
veluti cognationem sanctis inserit, Spiritum lar-
giens iis potissimu‘m qui uniti sunt ei per fidem,
et onmimodam sanctitatem, eosque ad pietatem ο
alit, omnisque virtutis ac bonitatis cognitionem in
iis Operatur. Agricolam vero Patrem nominat.
quam, precor, ob causam ’ί Nec enim otiosus aut
cessator erga nos est Pater, dum Filius nos nu-
trit ac fovet in sancto Spiritu; sed totius quodam-
modo atque consubstantiaiis Trinitatis opus in-
stauratio nostra est, et ad totam naturam divinam
pertinet omnium qua: ab ipsa fiunt voluntas ao
potestas. Proindeque in solidum etiam in una per-
sona a nobis glorificatur. Servatorem etenim vo-
ll. " lJoan. Iv,13. ,⁸³ Ibid. l6. _" l Joau.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.