PG 74, col. 358
et clare circumspiciat ipsum statuere mundos
esse suos discipulos, non privatim quidem ac
seorsim, id est absque Unigenito, operante Deo ac
Patre : sed quia ejus sermoni parebant. Quemad—
modum ergo vivificus est per Filium ct in Filio,
eodem, ut reor, modo etiam agricola sive nostra-
rum auimarum cultor jure merito rursus cen-
sebitur non aliter quam per Filium. Quod si
non recte semel dictis insistendum existimant qui
nobis contraria docent, et quia vitem seipsum
Christus dixit, idcirco ei natura: {diversitatem velut
ex necessitate tribuunt, quid vetat demum quomi-
nus etiam nos simili utamur impudentia, eosque
vel invitos cogamus per easdem nugas juvenilis
hujusce et insana: prorsus stultitiae progredi? Si
enim ex eo quod vitis dictus est, idcirco eum exi-
stimant de conjunctione naturali cum Deo ac Pa-
tre excidere, et alterius esse plane substantiae,
quandoquidem non idem sunt identitate naturae
vitis et agricola, quidni etiam nos eamdem in illos
stultam et putidissimam rationem retorquentes
illud dicimus: Num solis palmitibus vinitorum
studium conducet, et erga ea solum qua: pendent
ex truncis ars utiliter adhibebitur, an aliqua cura
indigebit etiam ipsa nutrix palmitum, vitis nimi-
rum, cui adnati sunt surculi et naturaliter inhae-
rent? Atqui nullo id, opinor, labore demonstrabi-
tur: ipse quippe statim nobis adversarius astipu-
labitur, nisi truncorum cura quaedam habeatur, ne
bene quidem fore palmitibus. Cum ergo vitem
quidem seipsum Christus nominaverit, adeoque
ipse vitis caudex vinitoris studio indigeat, alioquin
damnum suscepturus , cogitemus tandem Filium
esse sicuti nos, et cura Patris nobiscum indigere,
ne ipse in aliud quiddam quam quod est conver-
tatur, et suo loco seu firmitate sua» excidat. Eo
quippe nos deducit Dei hostium juvenilis objectio.
Sed valeant istiusmodi nugae, et ad sanctos apo-
stolos nostra progrediatur oratio.
ι Jam enim, inquit, vos mundi estis, propter
sermonem quem 873 locutus sum vobis : ι ac si
diceret, Factus est in vos primos a Patre, propter
meum sermonem, intellectualis ille, et per Spiritum
atque in Spiritu, purgationis modus. Ecce veterum
morum et mundanae mortalitatis abjecta molestia
ad pietatis fructus producendos parati estis. Ecce
legali et stulta atque vanissima Judaeorum obser-
vatione soluti estis. Sermo vos meus purgavit.
Non jam enim ex Mosis praescripto vivitis, aut
juxta legalis littera: modum : nec enim in cibo ac