PG 83, col. 1434

ria in saecula. Amen “. ι
1307 Quod et post humanitatis assumptwnem,
unicus Filius sit Dominus noster Iesus Christus.
Qui calumnias in nos contulerunt, in duos dt-
cunt filios nos dividere unicum Dominum nostrum
Iesum Christum. Verum tantum abest ut nos talia
cogitemus, ut et illos qui ea dicere audent, impieta-
tis accusemus. Nam unicum Filium venerari a sacra
Scriptura edocti sumus, Dominum scilicet nostrum
Jesum Christum, unigenitum Filium Dei, Verbum
~ Deum, quod humanum corpus assumpsit, ac ipsum
Deum esse sempiternum fatemur, et hominem extre—
misitemporibus factum, propter salutem hominum :
κ factum autem, non mutatione divinitatis, sed hu-
mani corporis assumptione; immutabilem habet
divinitatis naturam, neque vicissitudini subiectam,
quemadmodum Pater, qui eum ante saecula gene-
ravit; et quidquid de Patris natura intelligitur,
etiam in Unigeniti natura omnino invenitur, cum
ex eadem natus sit natura : hocque docens Domi-
nus, dixit Philippo: ι Qui videt me, videt et Pa-
trem ". ι Et iterum aliunde: ι Omnia quaecunque
habet Pater, mea sunt ⁸⁸. ι Et alibi: ι Ego et Pa-
ter unum sumus ⁸⁷. ι Et alia innumera inveniri
possunt, qua: naturae significant convenientiam.
Deus igitur minime factus est, sed erat : ι ιιι
principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum ⁸⁸. ι Homo vero non
erat,sed factus est; factusautem cst, nostram assu-
mens naturam; ethoc beatus Paulus dixit :a Quicum
in forma Dei esset, non rapinam 1308 arbitratus
est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinani-
vit, formam servi accipiens ". ι Et iterum : ι Nus-
quam enim angelos apprehendit, sed semen Abra-
hae apprehendit ‘°. ι Et denuo: ι Quia ergo pueri
communicaverunt carni et sanguini, et ipse simili-
ter participavit eisdem ⁶¹. ι Sic et impatibilis erat
et impatiens, et mortalis et immortalis. Patibilis
quidem et mortalis, qua homo; impatiens autem et
immortalis, qua Deus. Qua Deus enim proprium
corpus ex morte excitavit; nam ejus est vox : ι Sol-
vite templum hoc, et in tribus diebus excitabo
illud ⁸’. ι Et quidem usque ad passionis tempus, ut
homo, patibilis erat et mortalis; post resurrectio-
nem vero, et qua homo , impatiens est et immorta-
lis, atque incorruptus, ac fulgores Deo convenien-
tes dimisit, neque secundum carnem mutatus est in
"Joan. x, 50. ⁵⁸ Joan. ι, l.
“ Joan. ιι, 29.
(73; ἐπ’ ἐσχάτου idem.
(74 γάρ abest a Vindt
(74) γάρ abest a Vindob.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.