PG 84, col. 679

memoriam revocasti. Verum, ne omnes causas lit-
terarum tarditatis occultans, memetipsum fastidii
culpæ subjiciam, modicam quamdam veramqne
satisfactionem pro nobismetipsis adhibebo. Habi-
tamus civitatem longe alicubi sitam abilla via, qua
equi transcurrunt : et idco neque ipsos, qui ad nο-
stram provinciam veniunt, cernimus. Nec cum illis
vero esse contingit, qui hinc proficiscuntur. Εt
propterea non obtinemus consolationem dirigendi
litteras ad vestram sanctitatem.
Ad hæc cum prius assueti fuissemus sæpius ire
ad Antiochiam, atque illic moras habere, unde fa-
cile erat et dirigere et suscipere litteras, a multo
jam tempore in domo habitare, atque illic elegimus
qhiescere. In præsenti enim hoc, tanquam quod
amplius expediret, sumus amplexi. Hæc sunt quæ
nos usque ad præsens prohibuertmnt sanctum tuum
caput amplecti pper itteras. Sed sanctitas tua et hac
necessitate superior facta est, quæ dominum meum
bonorandissimum et Deo amicissimum Strategium
comministrum direxit ad nos quem omni festivitate
conspeximus, ut Salvatoris nostri Christi diaconum,
et tuæ sanctitatis dilectione ferventcm, et ʼomnia
facere ac pati eligentem pro te, qui pictatis athleta
es, et fortis pro pietate certator. Beatificamus enim,
ut bene novisti, domine Deo amicissime, tua clara
et magna certamina, 776 et fivum firmumque for-
tis tuæ,animæ sensum, et pro apostolica fide sudο-
res et labores, atque pericula, per quæ tibi æternæ,
et a corruptione superiores, et ut complexe dica-
mus, perficientur divinitus datæ coronæ, et domini
charum caput ornabunt. Nos enim circa nihil utiles
Ecclesiæ Dei sumus effecti : a piis enim fidelibus-
que omnibus, ac pleni xeli fervorem et piam san-
ctorum Patrum confessionem spirantibus, circum-
operti despicimur potius, quam despiciamus; et
regimur, quam regamus.
Τua vero sanctitas in ipsa lamma exsistens, et
circs tres illos adolescentes in medio camini choros
exercens, unam magnamque habuit consolationem,
sancti Spiritus auram, quæ et fiammæ impetum
sparsit, et ejus caminum permutavit in rorem. Et
quidem de tuæ certaminibus sanctitatis a nobis
tanta sint dicta. Superat enim non solum mensuras
epistolæ, sed et maximam conscriptionem tuorum
bona fama certaminum. Quod vero de pace fit mur-
mur, significavimus tuæ sanctitati quia, dum certo
omnino proximi sumus, nihil ad integrum novimus,
sed tanta scimus, quanta nobis nuntiant hi, qui
huc ad nos revertuntur ad propria. Intentionem
nostram tuæ manifestam facimus sanctitati. Legen-
tes litteras, quæ nunc ex Ægypto directæ sunt, et
crebro cas apud nosmetipsos discutientes, eccle-
siasticæ doctrinæ illas congruentes reperimus, et
contrarias duodecim capitulis, quæ usque ad præ-
Sirut apparet, ctc. Ita habct cod. Cassinensis.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.