PG 88, col. 632

Omnium omnino, qui suo consilio ‘ct arbitrio
vivunt, Deus vita est, omnium salus, sive credant
aliquod numen, sive negent; seu justi sint, sive
improbi; seu pii, sive impii; sive a pravis animi
affectibus liberi, sive eisdem obnoxii; religiosi seu
profani; docti juxta atque indocti; valentes atque
aegri; tam adolescentes quam aetate provecfi ; quem-
admodum videre est in hac communi lucis usura,
solisque contemplatione, et coeli aerisque varietate
omnibus sine discrimine impertita. ‹ Νοη enim
personarum apud Deum est acceptio‘. ι Impius
est qui mortalis quidem, sed intelligens tamen vi-
tam suam (Deum) ultro fugit, αξιοι-ιιὶ Conditoris
sui (tanquam non sit) rationem nullam habet.
ι Dixit insipiens, non est Deus '. ι Iniquus est, qui
leges a Deo latas pro sui ingenii pravitate ad suum
torquet cerebrum, suamque perversam et pugnan-
tem cum lege divina haeresin, pro lege et numinis
auctoritate habet. Christianus est , qui pro sua vi-
rili Christum verbis et factis imitando sequitur,
totaque mente in sanctissimam divinitatis Trinita-
tem recta (ide, sine errore et vitio fertur. Amicus,
sive amans Dei est, qui rebus omnibus ι natura
datis et lege permissis utitur, nec bona qua: facere
potest praetermittit. Continens est, qui in medio
turbine tentationum, procellisque tumultuum ac
turbarum, nec non insidiis laqueorum, mores ejus
qui extra pericula positus est, totis viribus studet
imitari. Monachus est, qui in terrestri et inquinate
corpore tanquam 4 extra corpus, caelestium statum
et vitam aemulatur. Monachus est, qui nullo tem-
pore, loco, negotio, occasione a Dei nutu, et pra:-
ceptis vel latum unguem recedit. Monachus est
violentus et assiduus natura: domitor, et incon-
nivens pervigilque sensuum custos. Monachus est,
qui corpus sanctum, linguam puram, mentemque
divinitus illustratum habet. Monachus est, qui vigi-
lans ac dormiens in assiduo luctu, et mortis mcdi-
latione versatur. Secessus ab saeculo est, volunta-
rium adversus id omne, quod saeculares laudant,
odium, ac totius naturae, propter spem rerum quae
supra naturam sunt, abdicatio. Omnes qui prae-
sentis vitat commoda sponte prompteque abiece-
runt, id vel ob spem futuri regni; vel ob ingentem
sarcinam peccatorum; vel propter Dei summi boni
amorem fecerunt. Qui nullam ex his prapositam
habuit metam, is, quasi nulla ductus ratione, vitam
deseruit communem. Sed enim pius agonistarum
munerarius Deus, quocunque line metam attigerint,
cursum religiosae vitat ratum habet. Quisquis tur-
bas steculi egressus est, onus peccatorum suorum
positurus, imitetur illos, qui (lamentantes) extra

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.