PG 94, col. 554

explicatum;non vero terminus est in conjunctione.]
Definitio ex genere et di/i'erentiis constituentibus,
—- ex materia et forma, ——e:c subjecto et fine. -- κ
Constat autem definitio, ex genere et constituen-
tibus, id'estsubstantialibus, differentiis, ut in defi-
nitione animalis, animal est substantia animata
sensu praedita. Ecce enim substantia genus eSt;
animatum autem, et sensu praeditum, constituentes
differentiae. Sumitur autem ex materia et forma;
velut, statua est, quae fit ex ξεῖνε, viri speciem re-
praesentans. Ais enim, materia est : viri autem
speciem repraesentans, est statuae forma. Porro
materia generi; forma difi‘erentiae respondet. Ad
hinc, ex subjecto et fine sumitur; ut medicina est,
ars qua: circa humana corpora versatur, et sani-
tatem conciliat. Ecce medicinae subjecta sunt bu-
mana corpora : finis autem ipsius est sanitas.
19 Descriptio fit ea: accidentibus. — Definitio
describens. — At vero descriptio ex iis quae ad-
ventitia sunt, hoc est ex propriis et accidentibus
conflatur; velut, Homo est, animal rationale risi-
bile, erecto corpore incedens, habens latos un-
gues. Nam haec omnia essentia: adventitia sunt.
Unde etiam ὑποργαφὴ dicitur, quasi adumbrans,
non essentialem rei statum declarans; sed illa
tantum qua: eam assectantur. Porro definitio de-
t; exempli gratia, homoest animal rationale,
Ὀρισμὸς autem, id est definitio, dicitur per nie-
tapboram ductam a terra: terminis. Ut enim ter-
minus, id quod unicuique proprium est, ab alio
dirimit: sic etiam definitio cujusvis rei naturam
ab alterius rei natura distinguit.
Definitionis bonitas. - Hominis definitio integra.
— Definitionis sanitas, seu bonitas, in eo sita est, -
ut nec deficiatur dictionibus, nec redundet. Virium
autem, ut in ea dictiones, vel desiderentur, vel re-
dundent. Perfecta autem ea definitio est, quae con-
vertitur cum re definita; imperfecta vero quae non
convertitur. Quocirca nec qua: dictionibus deficitur,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.