PL 1, col. 1255

De patientia (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On Patience 4

artificium promerendi obsequium est, obsequii
vero disciplina, morigera subjectio est, quanto magis
nos secundum Dominum moratos inveniri oportet!
Servos scilicet Dei vivi, cujus judicium in suos,
non in compede aut pileo vertitur, sed in aeternitate,
aut poenae, aut salutis. Cui severitati declinandae,
vel liberalitati invitandae, tanta obsequii diligentia
opus est, quanta sunt ipsa, quae aut severitas comminatur,
aut liberalitas pollicetur. Et tamen nos non
de hominibus modo servitute subnixis, vel quolibet
alio jure debitoribus obsequii, verum etiam de
pecudibus, etiam de bestiis obedientiam exprimimus,
intelligentes usibus nostris eas a Domino provisas
traditasque. Meliora ergo nobis erunt in obsequii disciplina,

quae nobis Deus subdit? Agnoscunt denique,
quae obediunt, nos. Cui soli subditi sumus, Domino
scilicet auscultare dubitamus? At quam injustum est,
quam etiam ingratum, quod per alterius indulgentiam
de aliis consequaris, idem illi per quem consequeris,
de temetipso non rependere! Nec pluribus de
obsequii exhibitione, debita a nobis Domino Deo. Satis
enim agnitio Dei, quid sibi incumbat, intelligit.
Ne tamen ut extraneum de obsequio videamur interjecisse,
ipsum quoque obsequium de patientia trahitur.
Nunquam impatiens obsequitur, aut patiens quis
non oblectatur. Quam ergo Dominus omnium
bonorum et demonstrator et acceptor Deus in semetipso
circumtulit, quis de bono ejus late retractet?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.