PL 1, col. 1245
De poenitentia (Tertullianus), J. P. Migne · Appendix prima (Leo I), J. P. Migne
In inglese: On Repentance 10
et ita cum erubescentia sua pereunt. Intolerandum
scilicet pudori, Domino offenso satisfacere, saluti
prodactae reformari. Nae tu verecunda bonus,
ad delinquendum expandens frontem, ad deprecandum
vero subducens. Ego rubori locum non facio,
cum plus de detrimento ejus acquiro, cum ipse
hominem quodammodo exhortatur, Ne me respexeris,
dicens, per te mihi melius est perire. Certe periculum
ejus tunc, si forte, onerosum est, cum penes insultaturos
in risiloquio consistit, ubi de alterius ruina alter
attollitur, ubi prostrato superscenditur. Caeterum
inter fratres atque conservos, ubi communis spes,
metus, gaudium, dolor, passio (quia communis spiritus
de communi Domino et Patre), quid tu hos aliud
quam te opinaris? Quid consortes casuum tuorum,
ut plausores, fugis? Non potest corpus de
unius membri vexatione laetum agere: condoleat
universum, et ad remedium conlaboret, necesse est.
In uno et altero Ecclesia est, Ecclesia vero Christus.
Ergo cum te ad fratrum genua protendis, Christum
contrectas, Christum exoras. Aeque illi cum super te
lacrymas agunt, Christus patitur, Christus Patrem
deprecatur. Facile impetratur semper, quod filius
postulat. Grande plane emolumentum verecundiae
occultatio delicti pollicetur. Videlicet si quid humanae
notitiae subduxerimus, proinde et Deum celabimus?
Adeone existimatio hominum et Dei conscientia comparantur?
An melius est damnatum latere, quam
palam absolvi? Miserum est sic ad Exomologesin
pervenire. Malo enim ad miseriam pervenitur,
Misit mihi nobilitas tua exemplum libelli de novae
fidei Expositione Eutychetis, quem exposuit scribendo
ad beatissimum papam sedis apostolicae Leonem.
Scribere et dignatus es ut si quid inde sentirem, humilitatis
meae litteris indicarem. Quod quidem ipse
pro studio sanctae affectuose injungere dignatus es;
sed mihi trepidam habenti mentem et timore repletum
cor, in hac quaestione periculosum videtur aggredi,
praecipiente doctore et illuminatore gentium
apostolo Paulo et generaliter monente ac dicente: Stultas autem et ineruditas quaestiones et contentiones
et pugnas legis devita. Sunt inutiles et vanae.
Tamen
ipsius beatissimi apostoli Pauli precibus, adjuvante
Domino et Deo Jesu Christo, quod potuerit rusticus
sermo et tenuis meus sensus aggrediar; non ut magnitudo
et majestas fidei exigit, sed ut tenues vires
meae humilitatis patiuntur. Cum ergo percurrerem
praedictum exemplar epistolae vel libellum fidei Eutychetis,
inter caetera textus verborum ejus inveni,
ubi a sancto concilio Episcoporum expeti a se duas
naturas in Christo conqueritur confiteri. Quod si consulens
suae continentiae et vetustae in se castitatis laboribus
confiteri voluisset, numquam sententiae suae
fidei periculum fuisset passus. Sed quia in unam
Christi personam secundum apostolorum vel prophetarum
seu Evangeliorum traditionem duas naturas
in Christo confiteri noluit, in ipso portu exitus
sui non solum ipse laborum continentiae suae naufragium
passus est, verum etiam jam olim bene fundatam
Ecclesiarum per orbem terrarum perturbavit fidem,
et ad cumulum perfidiae suae, Christi veneratorem
et bonae fidei fidelem praedicatorem beatum occidit
episcopum Flavianum. Et ille quidem quietis
temporibus, nulla existente publica persecutione,
coronam accipiens martyrii, nunc cum beato suo magistro
apostolo Paulo gloriatur et dicit: Bonum
certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
De caetero superest corona justitiae, quam reddet mihi
Dominus in illa die justus judex, non solum autem mihi,
sed et omnibus qui diligunt manifestationem ejus. Et
illo quidem cum omnibus sanctis in Domino gloriante
nobis necesse est, si meremur ejus sequi vestigia et
traditionem fidei, per quam gloriosum meruit exitum,
totis fidei viribus et usque ad mortem tenere et in
unam Christi personam duas confiteri naturas, Divinitatis
et humanitatis, creatricis et creatae, assumptricis
et assumptae. Quae tamen substantiae aut naturae,
non confusae, sed unitae, et in una eademque
persona inseparabiliter, et in sua semper proprietate
sunt permanentes. Quapropter unicuique substantiae
naturae propria utique aptanda sunt, id est, infirmitatis
humanitati, quae creata est digna, non vero mutabilia
Divinitati, quae creavit. In tantum enim hae
duae naturae in una persona Christi simul unitae sunt
atque conjunctae, ut idem Jesus Christus Dei Filius,
Deus et homo, aliquando res aut agat aut loquatur
humanas, aliquando vero divinas. Nam denique ut
duarum naturarum, id est Divinitatis et humanitatis,
in se ostenderet substantias, navigans dormit in navi
ut homo, et procellae, eminenti vento, vel mari imperat
ut Deus, dicens: Tace, obmutesce. Et post quadraginta
dierum atque noctium jejunium esurit ut
homo, et in solitudine quinque millia virorum, exceptis
infantibus et mulieribus, de quinque panibus
et duobus piscibus refecit ut Deus. Et quid plura? A
Judaeis crucifixus, et lancea in latere compunctus,
moritur ut homo, et Lazarum quatriduanum de monumento
resuscitavit ut Deus, auctoritate divina dicens: Lazare, veni foras.
Harum ergo, domine, duarum
naturarum in Christo traditio est fortiter custodienda,
ne cum Eutychete aut caeteris ejus consentaneis
eas in unam confundentes, novum incertae