PL 1, col. 669

De idololatria (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On Idolatry 7 · On Idolatry 6 · On Idolatry 8

Diligentia tua numen illorum est. Negas
te, quod facis, colere? Sed illi non negant, quibus
hanc saginatiorem et auratiorem et majorem
hostiam caedis, salutem tuam.
CAPUT VII.
Tota die ad hanc partem zelus fidei perorabit,
ingemens christianum ab idolis in Ecclesiam
venire, de adversarii officina in domum Dei
venire, attollere ad Deum patrem manus matres
idolorum, his manibus adorare quae foris adversus
Deum adorantur, eas manus admovere corpori
Domini, quae daemoniis corpora conferunt. Nec
hoc sufficit. Parum sit, si ab aliis manibus accipiant
quod contaminant; sed etiam ipsi tradunt
aliis quod contaminaverunt. Alleguntur in ordinem

ecclesiasticum artifices idolorum. Pro scelus! Semel
Judaei Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus
ejus lacessunt. O manus praecidendae! Viderint jam
an per similitudinem dictum sit, Site manus tua scandalizat,
amputa eam [(Matth., VIII, 8)]
. Quae magis amputandae,
quam in quibus Domini corpus scandalizatur?
CAPUT VIII.
Sunt et aliae complurium artium species, quae
etsi non contingunt idolorum fabricationem, tamen
ea sine quibus idola nil possunt, eodem crimine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.