PL 1, col. 701

Ad Scapulam (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: To Scapula 3 · To Scapula 2

aliunde noscibiles quam de emendatione vitiorum
pristinorum. Absit enim ut indigne feramus ea nos
pati quae optamus, aut ultionem a nobis aliquam machinemur,
quam a Deo exspectamus.
CAPUT III.
Tamen (sicut supra diximus) doleamus necesse
est, quod nulla civitas impune latura sit sanguinis
nostri effusionem, sicut et sub Hilariano
praeside, cum de areis sepulturarum nostrarum
acclamassent: Areae non sint; areae ipsorum non
fuerunt. Messes enim suas non egerunt. Caeterum et
imbre anni praeteriti quid commeruerit genus
humanum apparuit, cataclysmum scilicet et retro
fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum;
et ignes qui super moenia Carthaginis

proxime pependerunt per noctem, quid minati sint,
sciunt qui viderunt; et pristina tonitrua quid sonaverunt,
sciunt qui obduruerunt. Omnia haec signa sunt
imminentis irae Dei, quam necesse est, quoquo modo
possumus, ut et annuntiemus, et praedicemus, et deprecemur
interim localem esse: universalem
enim et supremam suo tempore sentient, qui
exempla ejus aliter interpretantur. Nam et sol ille in
conventu Uticensi, extincto pene lumine, adeo
portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio
hoc pati, positus in suo hypsomate et domicilio.
Habetis astrologos. Possumus aeque et exitus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.