PL 1, col. 702
Ad Scapulam (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: To Scapula 3 · To Scapula 4
quorumdam praesidum tibi proponere, qui in fine vitae
suae recordati sunt deliquisse, quod vexassent chritianos.
Vigellius Saturninus qui primus hic gladiumin
nos egit, lumina amisit. Claudius Lucius Herminianus
in Cappadocia, cum indigne ferens
uxorem suam ad hanc sectam transisse, christianos
crudeliter tractasset, solusque in praetorio suo vastatus
peste, cum vivus vermibus ebullisset :
Nemo sciat, aiebat, ne gaudeant christiani.
Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam
a proposito suo excidere fecisset, pene christianus
decessit. Caecilius Capella in illo exitu bysantino: Christiani gaudete,
exclamavit. Sed et qui videntur
sibi impune tulisse, venient in diem divini
judicii. Tibi quoque optamus admonitionem solam
fuisse, quod cum Adrimeticum Mavilum ad
bestias damnasses, et statim haec vexatio subsecuta
est, et nunc ex eadem caussa interpellatio sanguinis.
Sed memento de caetero.
CAPUT IV.
Non te terremus, qui nec timemus: sed velim,
ut omnes salvos facere possimus, monendo μὴ θεομαχεῖν.
Potes et officio jurisdictionis tuae
fungi, et humanitatis meminisse, vel quia et vos sub
gladio estis. Quid enim amplius tibi mandatur, quam
nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta
revocare? Videtis ergo quomodo ipsi vos contra