PL 10, col. 658

Fragmenta ex opere historico (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

aeternitatis expletur. Quod autem descendit,
incarnatus est, homo factus est, et resurrexit tertia die,
adscendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos;
sacramenta salutis nostrae in his continentur. Sed idcirco
immutabilis et inconvertibilis filius Dei, ut
in assumptione hominis corruptioni potius gloriam
intulerit, quam labem aeternitati. Anathema autem
in eos, qui ex nihilo factum dicunt, quod ἐξ οὐκ
ὄντων Graeci dicunt, et qui dicunt: Erat quando non
erat, et prius quam nasceretur non erat, damnationem
in Christo violatae aeternitatis, id est, deitatis paternae,
sub maledictione designat.
33.
« Hujus igitur intimandae cunctis fidei, Athanasius
in Nicaea synodo diaconus, deinceps Alexandriae
episcopus, vehemens auctor exstiterat, et Arianam

pestem in tota Aegypto veri tenax vicerat:
atque ob id conjuratis in eum testimoniis falsitas est
criminum comparata. Res postea fidelibus judicum
dijudicata sententiis. Sed multum ad cognitionem
proficiet, si quae post absolutionem Athanasii,
ad Constantium Imperatorem 647 Sardicensis synodi
oratio fuerit, cognoscatur. »
FRAGMENTUM III ( Alias II partis ).
INCIPIT DECRETUM SYNODI ORIENTALIUM APUD SERDICAM
EPISCOPORUM A PARTE ARIANORUM, QUOD
MISERUNT AD AFRICAM [( Editum an. 347)] .
Gregorio Alexandriae episcopo, Nicomediae episcopo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.