PL 101, col. 645

De ratione animae (Alcuinus), J. P. Migne

debemus. Sicut enim Deus omnem [creaturam, sic
anima 150 omnem] corpoream creaturam naturae
dignitate praecellit. Quae etiam per lucem et aerem,
quae sunt excellentiora mundi corpora, corpus administrat
suum. Omnium rerum species lux animae
annuntiat, quas ipsa in se acceptas specificat,
specificatasque recondit; et cum afflictiones aliquae
corpori eveniunt, offenditur anima, dum temperamentum
faciendi, quod vult, deerit; et haec offensio
dolor vocatur. Si autem in tantum fraudatur membrorum
ministratione, ut non habeat, quid operetur
in eis, recedit, quasi indignata habitationi suae.
Quid sit anima, nil melius occurrit dicere quam
spiritus vitae; sed non ejus vitae quae in pecoribus
est, sine rationali mente: sed vita nunc minor,

quam angelorum, et futura quidem angelorum, si ex
praecepto sui Creatoris hic vixerit.
XIII.
Origo vero animarum unde sit, solius Dei
cognitioni relinquendum est. Quam multa exinde
philosophi vana finxerunt, et plurimas Christiani
doctores opiniones inde posuerunt, et nihil pene
certum reliquerunt. Ergo et beatus Augustinus de
origine animae beato Hieronymo scripsit et misit,
volens scire quid affirmaret tantus doctor de origine
animae. Si ille liber vobiscum inveniatur, lege et
intellige, quid ille acutissimus rerum naturalium
inquisitor de origine dixerit animae. Quatuor quasdam
in ea disputatione posuit opiniones, ut arbitror,
cui beatus Hieronymus una brevissima [ Al.,
parvissima], sed acutissima respondit epistola:

quem libellum in patria legimus, sed hic nobiscum
non reperitur; nec etiam epistola responsionis ad
eum. Fecit quoque idem doctor, ut in libris Retractationum
ejus legitur, alia de ratione animae
opuscula, id est, de Quantitate animae librum unum;
de Immortalitate animae lib. unum; de Duabus Animabus
librum unum; de Immortalitate animae, et
ejus origine libros quatuor, qui necdum inventi sunt
a nobis. Si forte in armario imperiali inveniantur,
quaerite, legite, et communione charitatis nobis
dirigite ad legendos. In hoc enim omnes consentiunt
catholici scriptores, quod anima a Deo sit
condita; nec partem eam esse Dei naturae, quia
si ex Dei esset natura assumpta, peccare non posset.
Nec eam corpus esse palpabile vel visibile:

nec mori eam posse, ita ut non sit; nec a reatu primae
praevaricationis liberari posse, nisi per gratiam
et mysterium mediatoris Dei et hominum
Domini nostri Jesu Christi, qui plenam humanitatis
nostrae naturam, absque omni peccato, in suae
divinitatis assumpsit personam: quia totus homo
peccavit, et totus homo liberandus erat, secundum
dispensationem aeternae pietatis in Deo. Totus homo
assumendus erat, id est, anima et caro, cujus
anima, id est, Redemptoris nostri, tantae sanctitatis
et justificationis est, ut omnes in se credentium
animae per eum [ Al., per eam] sanctificari et
justificari possint [ Al., queunt], et caro tantae munditiae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.