PL 101, col. 653
De confessione peccatorum (Alcuinus), J. P. Migne
dum videt per poenitentiam peccata nostra a nobis
damnari, gaudet misereri, et proprium exercere
munus misericordiae in poenitentes optat, sicut per
Isaiam testatur prophetam: Ego sum, qui deleo iniquitates
tuas [(Isai. XLIII, 25)]
; et iterum: Convertimini
ad Dominum Deum vestrum, quoniam [Cod. S.
Em., quia] misericors et pius est, patiens et multae
misericordiae [(Joel. II, 13)]
. Hoc sciens beatus David
ait: Peccatum meum cognitum tibi feci, et injusti ias
meas non operui [(Psal. XXXI, 5)]
: e contra si peccatum,
quod fecerit homo, negatur [tegatur], poena
reatus accumulatur; quia punitur contumacia in sceleris
negatione. Sed dicis forsan: Me terret meorum
magnitudo peccatorum. Quinimo tanto magis
insistendum est tibi, o peccator, in medicina confessionis,
ne pereas in putredine vulnerum, si medico
erubescis aperire multiplices ulcerum dolores.
Nullatenus divinae abundantiam clementiae numerositas
tuorum superare poterit peccatorum. Ne tardes
de die in diem, dicit Scriptura, converti, quia nescis
quid superventura pariat [Cod. S. Em., pariet]
dies [(Eccli. V, 8)]
. Quia qualem te ultimus invenerit
dies, talis judicaris [ Ms., judicaberis]. Nec te voluit
Deus diem illum praescire, ut semper paratus esses:
qualem optas ante judicem te stare, talem te praepara,
dum habes tempus operandi. Esto negotiator devotus.
Eme tibi regnum Dei poenitentiae lucris, memor
Dominum dicentem: Poenitentiam agite, et [Al., ecce] appropinquabit vobis regnum Dei
[(Matth. II, 3)]
.
V.
Pro te igitur, o juvenis, Deus homo factus est,
ut te redimeret, et seipsum tradidit in mortem, ut te
salvaret in vitam: quid tu jaces in morte scelerum?
Surge et dic: Pater, peccavi in coelum [(Luc. XV)]
.
Adduc tibi tuae poenitentiae testem fidelem. Munda
vis habere vestimenta, quare non multo magis quaeris
mundam te habere animam? Sordidus procedere
non vis in conspectu hominum; quare non multo
magis times sordidum peccatis te [ Al., sordidus peccatis
procedere] procedere in conspectu Dei? Lava te
lacrymarum fonte, ne quid in te ejus oculos majestatis
offendat. Quis, rogo, cadens non quaerit surgere?
Quis infirmatur, et non desiderat convalescere?
Quis periclitatur, et non optat evadere? Poenitebit te
postmodum tarditatis, si non cogitaveris, quid animae
tuae proficiat ad salutem. Exsurge, fili, exsurge,
placare Patrem poenitentia, quem offendisti scelere.
Confitere culpam, ut saneris a medico. Esto in tua
sollicitus salute. Si tu ipse tui ipsius non habes curam,
quis tibi ad salutem prodesse poterit; vel quis
tibi fidelis erit, si tu ipse tibimet infidelis esse probaberis
[ Cod. S. Em., probaris]? Infidelitas est magna,
[te] non 156 curare de salute tua; te morientem
in peccatis, non resuscitare per poenitentiam. Quanto
longius recessisti pro scelerum magnitudine a
Deo, tanto fortius per poenitentiam appropinquare
studeas. Clemens pater paratus est te accipere, si tu
non tardaveris reverti. Aspera tibi videtur conversio,
carnalia relinquere desideria; sed multo durior conditio
aeternis te ardere flammis, et pro modica [ Cod.