PL 115, col. 108

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

Istius ut capias sacra tot charismata, lector,
E quibus altithronum possis dignoscere Christum,
Et merearis ovans coeli conscendere limen,
Quoque metas felix multarum gaudia rerum,
Cernendo Dominum semper per saecula verum.
Amen.
Expliciunt versus.
ITEM PRAEFATIO IN OPUSCULIS EX LIBRO GENESIS, ANGELOMI DIACONI.
Eximio Patri, et floribus virtutum fulcito [ Z.,
Patri moribus virt. ful.], sapientiaeque nitore ornato
LEOTRICO sacerdoti, ANGELOMUS humilis Levita.
Postquam gazophylacia ac thesauros quatuor
Evangeliorum, quae omnibus divinarum Scripturarum
paginis sua merito auctoritate praecellunt,

scilicet egregio domino permittente, ac imperante
abbate, subtili indagatione, Domino largiente, in
quantum quivimus, rimati sumus, videlicet magistro,
viro quidem eruditissimo Mellino [ Z., Mellilico]
sacerdote sermone lampabili, ac toto catholico propalante
spiritalem aurem accommodante intelligentiam
libenter hausimus, tandem, ut nosti, ad
abyssos Veteris Testamenti, Christo praesule, praedicto
Patre imperante, quanquam pavidi, ovantes
appulimus, atque alta pelagi reumaque gurgitum
divinae historiae nostram carinam avidi scrutatores
immersimus. Cum enim, auctore lucis afflante, etiam
evangelicum clypeum laeva gestantes, gladiumque
ancipitem divini verbi dextra ferentes, in tam vastissimos
ac mysticos quoque sensus tegmine sublato

didascali promulgatione testimoniis divinarum cincta
potissimo labore desudantes, proficuaque collatione
meditantes ea quae ab ore doctoris libentissime
hausimus, memoriae sensus commendaremus, inter
colloquia coelestis oraculi coepisti affabili pioque
affamine crebro suggerere, ut ea quae ubertim ac
mirabiliter divinarum auctoritatibus approbata exponi
videbantur, et thesauro pectoris juxta fragilitatem
sensus recondebantur, in membranulis meo stylo
digerere non abnuerem, ut haberetur unde in futuro
frequentata lectione memoria recrearetur. Quod ego
tantae rei pondus pertractans, omnimodis delitescendo
facere distuli. Sed nos incoepto opere gravi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.