PL 119, col. 592

Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

universaliter utilis est judicatus. Praeterea vestrae
sanctitati plurimum confisi, ausi sumus fratrem Bernegaudum,
rudem adhuc monachum, roganti vestrae
paternitati dirigere, vestrae voluntati obsecuturum,
et in suo proposito perfectiorum exemplis atque doctrina
studiosius confirmandum. Exiguitatis nostrae
benigne memores optamus vos valere feliciter.
EPISTOLA CXVII. AD ANSBOLDUM.
Reverentissimo A. abbati et universis fratribus
ejus, Lupus et omnis Ferrariensis coenobii societas in
Domino salutem.
Asperrimis difficultatibus evictis, gaudemus vos
tandem aliquando gratia divina loco proprio restitutos.
Nec illud non libenter accipimus, quod nostram

in vos pronam voluntatem pio affectu jucundisque
sermonibus prosequimini, quanquam longe plura
atque majora vobis praestita cuperemus. Tribulationes
nostras partim dolenter audistis, partim
anxii aspexistis; sed eas, temperante vel penitus
auferente 173 Domino Deo nostro, cum vestro
commodo vobis vestrisque qui nos adierint desideramus
usui esse ac sincerissimae voluptati. Ut
igitur familiaritas olim inita uberiori proficiat incremento,
in occidua plaga recuperatae facultates
fuerint adjumento dum excursus et recursus per nos
quae utrinque gerantur aperiet. Cupimus vos nostri
benigne memores semper valere feliciter.
EPISTOLA CXVIII. AD HERARDUM EPISCOPUM.

Reverentissimo Turonicae Ecclesiae antistiti Herardo,
Lupus et Bethlehemitici coenobii unanimitas
plurimam in Domino salutem.
Quemadmodum scribere dignati estis, divinitus
cum exiguitate nostra familiaritatis foedera sociastis. Charitas
enim, ut scribit Apostolus, a Deo est [(I Joan. VII)]
,
quae maxime in his eminet qui sincera

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.