PL 119, col. 595

Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

Semper insignis fama de probitate vestra bonos
quosque laetificavit; sed nunc in omnium notitia
uberius effloruit, cum eamdem probitatem vestram
successu profuturo Christianis omnibus divinitas
comprobavit. Illi laudes, illi gratiae, illi exquisita
praeconia, quo auctore hostes molestissimos partim
peremistis, partim fugastis. Cum vero quae primo
polliceri, postea promittere dignati estis largiti fueritis,
conabimur gratias cumulare. Caeterum, quod
diligenter scrutamini, noveritis monachum et discipulum
meum Ad. nunquam a nostro monasterio aufugisse,
sed ad petitionem beatae memoriae Marcwardi
Abbatis ex Prumia aut Proneam a nobis eum
honeste directum, et cum illo aliquandiu conversatum,
quorumdam invidiosorum vitasse insidias, et

inde discendi studio et quietis amore in urbe Lugdunensium
constitisse. Reverentissimis autem viris
Remigio memoratae urbis Metropolitano et H. Gratianopolitano
instanter postulantibus, et conversationem
memorati fratris laudantibus, quanquam olim
meam verbis habuisset licentiam, etiam regulares
litteras accepisse; quae prolatae quid de eo sentiam
fidei relatione fatebuntur Litteras etiam eum ecclesiasticas
habere a venerabili episcopo nostro Guenilone
certissime scio, nec impedire aliquid 177 si
Deus eum vocat, quo juste ejus infirmari possit
electio. Bene apud nos conversatus est. Quo plurimum
indiget Ecclesia, idoneus est ad docendum,
regularibus et pontificalibus fultus est epistolis, progenitorum
nobilitate ornatur. In sancto proposito,

judicio praedictorum antistitum inter quos degit, devote
perdurat. Quid restat nisi ut quod sanctis praesulibus
Deus inspiraverit fiat? Quid autem mirum si
aliquando asperius aliquid super eo locutus sum?
Illud culpa fuit inimicorum ejus impudenter falsa
vulgantium. Istud quod nunc litteris alligo meum est
judicium constanter prius visa et postea comperta
narrantis. Cupio vos valere feliciter.
EPISTOLA CXXIII. AD ANSBOLDUM.
Charissimo suo Ansb. Lupus indeficientem salutem.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.