PL 119, col. 673

Vita S. Maximini (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

Quanto autem studio pro conservanda integritate
fidei excubaret, alias etiam demonstravit, cum
Agrippinae synodali evocato conventu, Euphratam
episcopum, haeretica pravitate corruptum, cum
nis, qui frequentes convenerant, pontificibus gradu
movit, ecclesiastica usus censura. Is enim insanis
accedens haereticis, Jesum Christum non esse verum
Dei Filium praedicabat. Nec miraculorum gratia defuit
sancto Maximino: quibus editis, suae praedicationis
fidem tardioribus faciebat. Siquidem et caecis
lucem infundebat optatam, et paralyticorum solutos
artus in pristinum reformabat vigorem, et eos qui
daemonum pervasione humanam mentem exuerant,
foedo prorsus dominio liberabat. Quod si cui incredibile

dibile videatur, ex his quae multa ad ejus memoriam
hactenus fiunt, poterit confirmari.
CAPUT VI.
Erat ei solemnis consuetudo sanctorum lustrare
memorias eorumque opem summissis precibus flagitare.
Cujus rei gratia cum Romam tenderet, opinatissimum
confessorem Martinum convenit; junctique
summi pontifices, divinis rebus intenti, laborem itineris
non ut alii sentiebant. Illis itaque in ulteriora progredientibus,
forte asellum, qui sarcinas beatorum
ferebat, ursus offendit, eumque protinus devoravit.
Hic Maximinus in nomine 282 Domini ferae dicitur
imperasse ut quia jumentum non abegerat, sed consumpserat,
ipsa jumenti onus assumeret. Mira res

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.