PL 119, col. 674

Vita S. Maximini (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

valde est, illam e vestigio successisse oneri, et
quoad reversi ad locum qui Ursaria villa dicitur
devenirent, subvectioni mansuetissime famulatam,
ibi denique a sancto viro pristinam vagandi potestatem
recepisse; prius tamen licentia quemquam laedendi
erepta. Verum quia, ut pravi sibimet sunt
graves, ita boni suo semper delectantur consortio,
sanctus Maximinus beatum Martinum Treverorum
urbem secum coegit invisere, suoque populo duplicata
benedictionis revexit commercia. Ibi Martinus
spiritualem sibi filium Lubentium Maximino erudiendum
commisit; cujus ille parens voluntati, et eum
sacris instituit litteris, et imposito gradu presbyterii,
in vico cui Cubrino vocabulum est praefecit. Ipse
autem, pie memor propinquorum, patriam repetivit;

suorumque usus contubernio, non multo post ibi
vita excessit, sanctorumque laborum suorum fructum
cumulata mercede a Domino est consecutus.
CAPUT VII.
Succedens in episcopatu Paulinus, qui fidei suae
veritatem exsilii perpessione firmavit, communicato
cum clero et populo Treverorum consilio, sanctum
Maximinum ab Aquitania, ubi situs fuerat, revehendum
constituit. Itaque facto agmine clerus populusque
Aquitaniam versum tendentes, emensis prolixis
viarum spatiis, tandem haud longe a loco ubi ille
claudebatur thesaurus admodum fatigati substiterunt.
Ibi caeteris corpora curantibus, quidam seniorum
prostratus humo Domino 283 supplicabat ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.