PL 119, col. 675
Vita S. Maximini (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
illius exoptabilis loci, quem ipse cum sociis penitus
ignoraret, aliquod mererentur indicium. Vix orationis
verba finierat, cum puer gregem ovium sequens,
nomine beati Maximini jurative assumpto, ovem,
si quo ipse nollet, accederet, ictu repellendam minatus
est. Hic senior stupefactus, ubinam, quem nominasset,
Maximinus requiesceret, percontatur. Atque
puer vicissim quisnam esset qui tam clari viri memoriam
nesciret admirando perquirens, postquam
rescivit aliunde adventantes, eos ad locum desideratum
usque perduxit. Ita illi laudantes Deum beatumque
Maximinum, etiam angelica revelatione certiores
effecti sunt, illic ubi monstratum fuerat, inveniendum
quod quaererent. Verum custos ecclesiae, suspicatus
id quod evenit, ut eadem ecclesia excederent
qui advenerant, et eventum rei celaverant, imperavit.
Mox celerrima fama rem dissipante, immanis
excitata manus Aquitanorum Treveros moliebatur
loco arcere; potuissetque committi facinus pessimum,
ni Treveri Christianitatis fraternitatem opponentes
orandi tantum studio se convenisse firmassent.
Aquitani Treveros sui timore perculsos arbitrantes,
hinc remissi laetitia, vino indulgent; et,
quod erat consequens, somno graviori resolvuntur
CAPUT VIII.
Interea beato Lubentio, cujus mentio facta est
superius, imperat angelus ut clavem ecclesiae ad
caput custodis accipiat, et absque strepitu ecclesiam
introgressus exoptatum thesaurum asportet. Ille
coetu aliorum presbyterorum adjuncto, 284 summa
cum properatione paret; ac prospero comitante successu,
clavis unde sumpta fuerat cito refertur, et
catervis exspectantibus quod tantopere cupiebant
infertur. Treveris abitum maturantibus, Aquitani
primo eos metu discessisse dictitant. At ubi rei veritatem
comperiunt, magno coacto exercitu recedentes
triduo insequuntur. Cumque intra mutuum conspectum
uterque populus constitisset, Aquitani
crebris coruscationibus tonitruisque atque frequenti
emissione fulminum, quorum nihil Treviros contingebat,
repulsi, non sine rubore ad propria rediere.
Treveris coeptum iter carpentibus, caecus quidam
spe recuperandi visus deduci se flagitabat ad feretrum:
cujus ut eum umbra tetigit, mox caligo inolitae
caecitatis abscessit. Ita unius incolumitate
gaudium multi ceperunt.
CAPUT IX
Cumque Mosomagum castellum pervenissent,