PL 120, col. 1274
Liber de corpore et sanguine Domini (Paschasius Radbertus), J. P. Migne
jam non est, sed ei utique quae hactenus est. Unde
bene Septuaginta super ipsam addi quintam partem
jubent. Quinta igitur pars illius tunc recte a
nobis superadditur ei, quod prius per ignorantiam
accipiebatur, si quinque sensus corporis intus ad
intelligibilia spiritaliter convertantur; quia si recte
sapimus, vel recte percipimus, divinus Spiritus qui
in nobis est, etiam et per eamdem gratiam ampliatur,
eosdemque sensus nostros ad ea percipienda
instruit et componit; ita sane ut non solum
gustum interius ad mystica perducat, verum et visum
atque auditum, necnon odoratum et tactum
ita tenus illustrat quodammodo, ut nihil in eis
nisi divina sentiantur, nihilque nisi coelestia, et
quod terribile satis est quod communicatur; unde
quam bene dicitur: Addat quintam ejus partem super
eum; vel sicut alii codices habent, cum eo, et
dabit sacerdoti: quia omnem sanctificationem
mystici sacrificii et efficaciam quomodo sensibilis res
intelligibiliter virtute Dei per Verbum Christi in
carnem ipsius ac sanguinem divinitus transferatur,
vel qualiter per haec communicantes ad spiritalia
nutriantur, siquidem Christo, qui verus et summus
sacerdos est, catholice totum tribuere oportet, totumque
ejus virtuti atque ipsius potentiae designare:
nempe quia ipse liberat ab omni ignorantia
et removet nos a carnalibus hujus vitae illecebris;
neque utique sinit terrenum aliquid aut vile ibidem
suspicari, sed mystica et spiritalia in his sapere, ita
ut nostri corporis sensus ad ea interius sanctificandi
avidius transferantur, si quo modo dicere possit
praeeminentior pars hominis: Cor meum et caro mea
exsultaverunt in Deum vivum [(Psal. LXXXIII, 3)]
.
3.
Recte igitur in Deum vivum totus homo exsultat,
quia licet ab omnibus Christi caro et sanguis
quotidie comedatur, ipse tamen Agnus vivus et
integer permanet; non enim jam moritur, mors ei
ultra non dominabitur [(Rom. VI, 9)]
; sed tamen in
mysterio quotidie veraciter immolatus, in ablutionem
delictorum comeditur [(Isid.)] . Unde illico in
eadem legis sententia infertur. Ego Dominus qui sanctifico
eos [(Levit. XX, 16)]
; sanctificat autem eos, qui
per haec competenter ad Deum sanctificantem tendunt,
et cum devotione modo quo oportet ea percipiunt:
quia sanctificationis causa, et non contaminationis,