PL 135, col. 830

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis), J. P. Migne

Ipsius aspectu solari ac famine possit.
Interea panem benedictum munere mittat,
Tutelae nuliique favens assentiat hosti.
Quin adversa premat sacro molimine, jure
Crescat ut ipsius sumptum munimine regnum.
Folco etiam praesul grates a sede vocatum
Se referens Petri, poscit suffragia regi.
Gratificans regis quod res suscepta benigne
Tractetur, patrio foveantur sceptra nitore,
Sollicitus pro regali quod germine papa.
Suggerit ergo petens, faveat ne partibus hostis,
Roboret id magis, exaltans, et viribus augens:
Accumulet precibus, votisque ad sidera missis.
Pulsari adjiciens hoc ab hostibus undique fusis.
Quos rogat arceri, pervasoresque repelli,
Praedones reprimi moderamine regminis almi:
Ne inter Christicolas bellum civile geratur,
Naufragio Ecclesiae ne gaudeat aemulus atrox,
Illicitos ibi subjectis nitentibus ausus.
Quid medicamenti impendat, consulta reposcit.
Lamberto induperatori sibi carne propinquo
Multimodam agnoscens curam dependere papam;
Gaudet, ac exposcit maneat dilectio talis.
Quem licet affinem nullo sibi jure colendum
Prodit, amicitia Patris nisi noverit auctum.
At Carolo regi petit hunc sub foedere necti,
Huicque ambos regum solatia pendere proli.
Damnatis queat et si quid medicaminis addi,
Quoque modo vel qua hos valeat curare medella;
Expromi sibi deposcit servire parato.
Praesul hic egregius Formosus laudibus altis
Evehitur, castus, parcus sibi, largus egenis;
Bulgaricae genti fidei qui semina sparsit.
Delubra destruxit, populum coelestibus armis
Instruxit, tolerans discrimina plurima, promptus.
Exemplum tribuens, ut sint adversa ferenda
Et bene viventi metuenda incommoda nulla.
CAPUT VI. De Bonifacio papa, et sexto Stephano, Theodoro quoque papa
Et suffocatum crudo premit ultio letho.
Post hunc luce brevi Romani regmina surgunt.
Quattuor haud plenos tractans is culmina menses,
Aethere suscipitur; meritos sortitus honores.
Quo rapto breviore subit fastigia sorte
Dilectus clero Theodorus, pacis amicus.
Bissenos Romana dies qui jura gubernans
Sobrius et castus, patria bonitate refertus,
Vixit pauperibus diffusus amator et altor.
Hic populum docuit connectere vincula pacis.
Atque sacerdotes concordi ubi junxit honore,
Dum propriis revocat dissectos sedibus, ipse
Complacitus rapitur decreta sede locandus.
CAPUT VII. De sanctis Joanne, Sergio, Benedicto, Leone atque Christophoro.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.