PL 137, col. 371

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

Quae omnia faciunt ut affirmare absque errandi periculo possimus, Gezonem quoque nostrum floruisse
ante annum Christi millesimum.
Nobile vero monasterium suis sumptibus Giseprandus Dertonae aedificarat sub titulo S. Martiani martyris,
ubi sacrum quoque illius corpus reconditum fuit. Ughellus refert illustre diploma Othonis IV imperatoris
anno 1210 concessum, in quo multa de eodem monasterio ejusque institutore Giselprando habentur. Primus
autem illius coenobii abbas, vivente adhuc laudato episcopo fuit Gezo noster, uti is in praefatione testatur,
quo munere functus est post sublatum etiam e vivis Giselprandum. Quare cum ejus liber inscribatur: Dilectissimis
fratribus, quibus ex divina dispensatione, etc. paternam impendo sollicitudinem, ad ipsos ejusdem
monasterii monachos scripsisse dicendus est Gezo.
Post praefationem leguntur versus domni Odonis, hoc est abbatis Cluniacensis, qui sanctitate vitae non
minus quam editis libris clarus, vivere desiit an. Christi 942, ut ex ejus Vita ac elogiis constat. Tom. VII.,
Saec. V, pag. 124, Act. Sanctor. ord. S. Benedicti, et ex tom. XVII Bibliothecae Patrum, ubi pag. 313 editi
reperiuntur hi ipsi versus. At qui subsequuntur, Paschasium Ratbertum celebrem virum auctorem habent;
sed ex iis quindecim duntaxat editi leguntur tom. XIV, pag. 720, ejusdem Bibliothecae Patrum, hoc est,
usque ad Disponit causam, etc. Quare subsequentes in codice nostro opinor nondum publicae luci redditos,
in quibus transsubstantiationem, uti et in reliquis suis scriptis Paschasius aperte statuit, Gezone procul dubio
sententiam eamdem probante.
GEZONIS LIBER DE CORPORE ET SANGUINE CHRISTI.
INCIPIT PROLOGUS VEL EPISTOLA SEQUENTIS OPERIS.

Dilectissimis fratribus, quibus ex divina dispensatione,
quantum propria permittit infirmitas, paternam
impendo sollicitudinem, GEZO Dei et Domini nostri
Jesu Christi servus.
Decreveram quidem olim, fratres charissimi, gravissimorum
mihi delictorum conscius patriam parentesque
relinquere, et in aliquod me conferre secretum,
ubi a saecularium negotiorum strepitu
omnimodo sequestratus, in omnipotentis Dei servitio
aevum transigerem, peccata mea jugiter deplorans,
et continua poenitentiae satisfactione clementissimum
Dominum et judicem universorum ad
miserendum invitans. Quantum autem huic decreto
voluntatis meae. reverendae memoriae domnus Giseprandus,

illo tunc tempore noster episcopus, et vi
et auctoritate restiterit, non habetis incognitum, asserens
non esse canonicum ut, relicta Ecclesia in qua
nutritus et ordinatus fueram, meo arbitrio alio demigrarem,
se vero nunquam mihi ad ista praebiturum esse
consensum. Praesertim cum jam ipse decreverit in propria
Ecclesia, ubi beatissimi martyris Martiani corpus
humatum quiescit, monasterium construere, in quo
si omnimodo statueram mutare propositum, et solitudo
mihi non deesset, et ad serviendum Deo juxta
libitum cuncta suppeterent. Quam ego pollicitationem
pro mea tunc imperitia aegre suscepi, quia
aestuanti desiderio nimis prolixa tanti temporis videbatur
exspectatio. Praevaluit tamen ejus auctoritas,
quoniam tanti viri jussionibus non parere et consiliis

non acquiescere, non modo temerarium, verum
etiam insaniae simile diceretur. Acceleravit igitur
quantocius implere promissum, et postpositis curis
omnibus saeculi, quibus nimium impediebatur, ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.