PL 137, col. 372

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

monasterii fabricam totum se transtulit, indulta
mihi bono animo licentia monachum profitendi. Nec
diu moratus, ubi prosperari in manibus suis coeptum
opus Domino cooperante perspexit, omni mihi instantia
coepit imminere ut totius loci curam susciperem,
et in lucrandis Deo animabus sollicitum me
vigilemque praeberem. Repugnanti itaque mihi, et
pondus regiminis non segniter refugienti, eo usque
institit et irrevocabilis mansit, ut nulla a me excusatione
suscepta sub divini se nominis obtestatione
constringeret, quod nisi eo die voluntatis ejus arbitrio
me committerem, ut subirem sarcinam quam
jubebat, sine aliqua dilatione eliminatis hinc his ipsis,
qui pauci admodum habebantur, monachis, canonicis,
quos jam ad hoc praeparaverat, locum traderet

incolendum. Suscepi itaque infirmis humeris grave
pondus regiminis, et nimia necessitate compulsus
illius professionis magister factus sum, cujus non
fueram ante discipulus. Dispensationis igitur mihi
in vos creditae ex eo tunc tempore curis mordacissimis
occupatus, dum utilitati vestrae plurimum intendo,
et quae potissimum vobis expediunt, mecum
ipse pertracto, occurrit animo de Dominici corporis
et sanguinis sacramento mellitum vobis atque florulentum,
sacrisque promistionibus sobrie temperatum,
poculum pro mei ingenii paupertate efficere, quod
dilectioni vestrae et voluptati sit et saluti. Sanctorum
siquidem Patrum scripta lectione percurrens, et intenta
quantum potui meditatione retractans, quidquid
in eisdem absolutius atque enodatius ad intelligendum

de tantae tamque subtilissimae rei mysterio
invenire valui, in unius libelli corpusculum compendiosa
brevitate redegi, qui vobis, si Spiritus sancti
favor aspiret, nec ex intellectus difficultate displiceat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.