PL 137, col. 373

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

et ex sui parvitate complaceat. Imitatus in hoc
opusculo Paschasium Ratbertum, qui de hac eadem
re Placidio cuidam suo discipulo libellum luculento
sermone composuit, eosdem ipse quos et ego secutus
auctores, beatissimos scilicet Domini sacerdotes,
Cyprianum, Hilarium, Ambrosium, Augustinum,
Gregorium, Joannem, Isidorum, Isitium, Hieronymum
et Bedam. De quorum omnium scriptis quosdam
sententiarum decerpsimus flores, causae valde necessarios,
id est Dominici corporis et sanguinis suavissimum
odorem exhalantes. Ipsius vero Paschasii
libellum totum pene, sicut invenimus, ita in nostrum
transtulimus, sensum ejus potius in aliquibus locis
quam verba sequentes, et superflua quaeque vitantes.
Ut autem tanti mysterii gratia liquidius et purius

vestris mentibus favore Spiritus sancti commendetur,
miraculorum copiam congessi, quae sanctis ac
diligentibus se olim Dominus revelare dignatus est
ad laudem et gloriam suam, ut ostenderet quid eis
praeparaverit in coelis, quibus tantum munus reliquit
in terris. Simul etiam illud attendens, ut si
quibus forte vel propter tarditatem sensus, vel propter
litterarum imperitiam redemptionis hujus sacramentum
ex Patrum scriptis non poterit esse
perspicuum, signorum fiat revelatione manifestum.
Qua vero reverentia quove timore sacro altari debeatis
assistere, participationem tantae gratiae praestolantes,
ne forte, quod absit, communicantibus
vertatur in perniciem quod sumere cupitis ad salutem;
libello huic quantum potui studiose adnexui,

ut in omnibus Deo placentes, et ego ex vestro provectu,
et ex meo vos labore atque sollicitudine
misericordiam invenire valeamus in die Domini.
Accipite igitur, fratres charissimi, eo quo defertur
affectu qualecunque parvitatis meae munusculum,
nec ex mea vobis humilitate vilescat, quod ex sui
sensus continentia gloriosum est atque praeclarum;
non enim sine periculo poterit a legente contemni,
quia etsi minus habet aliquid in eloquio, nihil tamen
praestantius esse potest in materia, qua digne credentibus
vita praestatur incorruptibilis et aeterna.
Nec parvipendatis, obsecro, gratiam Domini, sed
de ejus lectione intelligite quanta sit virtus vitam
aeternam in terris accipere angelicisque dapibus
quotidie saginari. Quoniam, etsi Deo plena sunt

omnia, nos quoque coram oculis divinae majestatis
semper versamur: plurimum tamen coram sanctis
altaribus, et Dei vultum et angelorum praesentiam
observare oportet, atque vereri, ubi tanta tamque
excellentia nobis verbi Dei virtute atque miseratione
praestantur, quanta nullus hominum eloqui
potest. Ipse autem Deus et Dominus noster Verbum,
Virtus et Sapientia Patris hanc eamdem gratiam,
quam praestitit, conservet simul et tueatur in nobis,
et oculos, quos vobis aperire jam coepit, plenius
illuminare dignetur. Per quem et cum quo aeterno
Patri est laus omnis et gloria, honor atque magnificentia
et potestas cum sancto Spiritu a saeculis, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.