PL 139, col. 85

De numerorum divisione (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne

Constantino suo Gerbertus scolasticus S.
Vis amicitiae pene impossibilia redigit ad possibilia.
Nam quomodo rationes numerorum abaci explicare
contenderemus, nisi te adhortante, o mi dulce solamen
laborum, Constantine? Itaque cum aliquot lustra
jam transierint, ex quo nec librum, nec exercitium
harum rerum habuerimus, quaedam, repetita
memoria, eisdem verbis proferimus, quaedam eisdem
sententiis. Nec putet philosophus sine litteris haec
alicui arti vel sibi esse contraria. Quid enim dicet
esse digitos, articulos, minuta, qui auditor majorum
fore dedignatur. Vult tamen videri solus scire, quod
mecum ignorat, ut ait Flaccus. Quid cum idem
numerus modo simplex, modo compositus: nunc
digitus, nunc constituatur ut articulus? Habes ergo,

talium diligens investigator, viam rationis, brevem
quidem verbis, sed prolixam sententiis, et ad collectionem
intervallorum et distributionem in actualibus
geometrici radii secundum inclinationem et
erectionem, et in speculationibus et actualibus
simul dimensionis coeli et terrae plena fide comparatam.
CAP. I. De singulari numero.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.