PL 14, col. 686
De benedictionibus patriarcharum (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
Jacob sancti esse de Christo. Sic enim ait: Benedictus
qui ampliavit Gad. Sicut leo requievit confringens
brachia et principes, et vidit ab initio suo quia
ibi divisa est terra principum collectorum simul cum
principibus populorum. Justitiam fecit Dominus, judicium
cum Israel [(Deut. XXXIII, 21)]
.
37.
Agnoscimus itaque quis requieverit sicut leo,
quis confregerit brachia potentium, quis a principio
divisiones tentantium vidit. Ibi igitur hiatus est
terrae, qui absorbeat calumniantes, ubi tentatio perfidorum
est.
CAPUT IX.
De benedictione Aser, qua Christi pauperis divitiae, ac
multiplicia in homines dona exprimuntur.
38.
Aser pinguis ejus panis, et ipse dabit escam principibus [(Gen. XLIX, 20)]
.
Aser interpretatione Latina
significat divitias. Quis igitur dives, nisi ubi altitudo
divitiarum est sapientiae et scientiae Dei? Quis dives
nisi Dominus Jesus, qui abundat semper, et numquam
deficit? Pauper venit in hunc mundum, et
omnibus abundavit, universos replevit. Quantus est
in divitiis, qui paupertate sua omnes divites fecit!
Sed pauper propter nos, dives cum Patre. Pauper
ille, ut nos ab inopia vindicaret; sicut Apostolus
docet dicens: Quia propter vos pauper est factus,
cum dives esset; ut illius inopia vos ditaremini [(II
Cor. VIII, 9)]
. Cujus inopia ditat, sanat fimbria, fames
satiat, mors vivificat, sepultura resuscitat. Hic
ergo dives est thesaurus, hujus pinguis panis. Et
bene pinguis quem qui manducaverit, esurire non
poterit. Hunc panem dedit apostolis, ut dividerent
populo credentium; hodieque dat nobis eum, quem
ipse quotidie sacerdos consecrat suis verbis. Hic
ergo panis factus est esca sanctorum.
39.
Possumus et ipsum Dominum accipere, qui 525
suam carnem nobis dedit, sicut ipse ait: Ego
sum panis vitae. Patres vestri manducaverunt manna
in deserto, et mortui sunt: hic est autem panis qui
de coelo descendit, ut si quis ex eo manducaverit, non
moriatur [(Joan. VI, 48 et 49)]
. Et ne quis putaret quia
de hac morte dicit quae per animae et corporis secessionem
venit, et jure dubitet, cum sciat sanctos
apostolos hac morte esse defunctos, addidit: Ego
sum panis vivus, qui de coelo descendi. Si quis manducaverit
ex hoc, vivet in aeternum [(Ibid., 51 et 52)]
:
hoc est, non de temporali vita dixi supra, nec de
morte istius vitae, qua etiam si quis mortuus fuerit,
tamen si panem meum acceperit, vivet in aeternum.
Ille enim accipit, qui seipsum probat: qui autem
accipit, non morietur peccatoris morte, quia panis
hic remissio peccatorum est.
40.
Moyses quoque pulcherrime prophetavit in benedictionibus
suis dicens: Benedictus a filiis Aser, et
erit acceptus a fratribus suis; et intinget in oleo pedem
suum, et ferrum, et aeramentum est calceamentum ejus.
Et sicut dies tui sunt, sic erunt virtutes tuae. Non est