PL 14, col. 711
De Elia et jejunio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
puerorum visceribus vermes ex cibi indigestione nascuntur,
exstingui non queunt nisi cum amarior potus
infunditur, aut medicamentorum vis inolescit
asperior, quorum odore moriantur: ita profundum animae
virtus ingressa jejunii culpam latentem interficit.
39.
Quid Esau servum fratri suo fecit? Nonne
esca ad horam dulcis, amara in posterum? Quid
Jacob dominum fratri dedit? Nonne contemptus cibi
ad tempus amarior, sed salubris in reliquum? Ipsa
corpora dulcibus frequenter inflantur, et melle
jecur tenditur; idem tamen escae amaritudine temperatur.
Ideo non mediocris, sed laudata quaestio: De
manducante exivit esca, et de forti dulce [(Judic. XIV,
14)]
. Alii habent: Et de tristi dulce; Graeci codices
maxime. Sed et forte laboriosum est; exit enim dulce
de tristitia vel labore.
40.
Noli ergo te jactare cum jejunas, noli gloriari,
ne nihil tibi prosit jejunium. Quae enim ad ostentationem
fiunt, non in futurum fructum extendent suum;
sed praesentium mercede consumunt. Elias in deserto
erat, ne quis eum jejunantem videret, nisi soli
corvi qui eum pascerent. Elisaeus in deserto erat,
ubi non inveniretur esca, nisi amara. Joannes in
deserto erat, ubi solas locustas et mel silvestre inveniret.
Jejunantibus epulae pio angelorum ministerio
deferebantur. Prandebat Daniel inter jejunantes
leones. Ille prandebat alienum prandium, ferae non
tangebant suum. Jejunantibus epulae volant, prandentibus
pedes vacillant: jejunantibus manna de
coelo descendit, epulantibus culpa praevaricationis
ascendit.
CAPUT XII.
Quemadmodum in omne facinus praecipitet ebrietas:
quamque illa ridicula sit et odiosa, eleganti descriptione
exponitur. Post quae nonnulla de luxurioso
adolescente ad philosophiam converso adjiciuntur.
41.
Sed quid est hoc? Dum de jejunio disputo,
strepitus audio conviviorum. Nisi fallor, in sermone
meo redoluit prandium. Sonus ergo litterarum invitat,
impatientiae exempla non terrent. Etenim qui
jejunantem, et ea quae 548 Legis sunt ferentem,
exspectare non passus est populus, utique sedit
manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Videmus
sacrilegium ebrietati fuisse conjunctum. Nam
sicut mater fidei continentia: ita perfidiae mater
ebrietas est. In quod facinus non ista praecipitat?
42.
Sedent in foribus tabernarum homines tunicam
non habentes, nec sumptum sequentis diei. De
imperatoribus et potestatibus judicant; immo regnare