PL 144, col. 320

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

patrocinium suscipiat.
Domno R. episcopo domino suo, PETRUS quidquid
servus, et filius.
Charissime pater, quod ecclesiam ab episcopo
Semproniensi consecrari passus sum, testis est mihi
conscientia, non causa vestrae derogationis feci, sed
quia consuetudinem licet novam ab incolis sui decessoris
audivi. Fatebantur enim, quia ex quo massam
Sorbituli praedictus episcopus introivit, habita
consuetudine ipse ecclesias consecravit, et ego quis
eram, qui super unum possessorem, sive justum,
sive injustum, alium superinducerem, et monachus
inter duos episcopos jurgium seminarem? Porro non
dubitabam quia necesse erat ut venirent scandala
sed timebam quod sequitur: « Vae illi, per quem

scandalum venit [(Matth. XVIII)] . » Et certe hoc
scandalum cuicunque videatur adversum, in quantum
cum Deo et cum justitia fuerit exsecutum, mihi
fuerat non mediocriter necessarium. Ex quo enim
vos in hunc episcopatum, Deo auctore, venistis;
interrogate si verum est; ego cum Semproniensi
episcopo charitatem habere non potui: et qui mihi
eatenus fuerat devotissimus, jam non occultus, sed
manifestissimus factus est inimicus. Felicem me
tali infortunio! Unde enim adversum me vester animus
commovetur, inde mihi qui inimicum fugere
gestio, fructus utilitatis acquiritur. Est namque Saul,
David nesciente, peremptus [(I Reg. XXXI; I Paral.
X)] ; est etiam peccator monachus nullo proprio studio,
sed solo Dei nutu, de Semproniensis episcopi

laqueo liberatus.
Noveris procul dubio, dilectissime pater, quia Ecclesiam
vestram diligo, et salutem vestram, 122 et
honorem secundum Deum fideliter concupisco, vestrae
etiam sedi obedientiam exhibere nequaquam
refugio, sed potius alacriter curro. Obsecramus,
igitur, dilectissime, interdictum nostrae ecclesiae
officium reddite; et non solum illam possessiunculam,
quae vestrae procul dubio dioecesis est, sed et
quidquid habemus, vestra auctoritate defendite, vestrum
per omnia deputate; quatenus fratres, qui
nobiscum Deo deserviunt, patrem vos, et defensorem
se habere congaudeant, et divinam pro vobis
misericordiam implorare non desinant.
EPISTOLA XI. AD THEODOSIUM SENOGALLIENSEM, ET RODULPHUM EUGUBINUM EPISCOPOS.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.