PL 148, col. 1058

Vita Mathildis (Auctor incertus), J. P. Migne

ubi et progenitores ejus quiescunt, quia tamen semper
eum devote coluit, ante pium regem pro ea veniam
deprecetur; non tamen scribit in quo loco
fuerit tumulata. Verum tamen mausoleum ostenditur
in monasterio S. Benedicti de Padolirone Mantuanae
dioecesis, a quodam Tedaldo Bonifacii patre
genitoris comitissae juxta Padum fundato, quod a
Mantua decem milliariis distat, in quo dicitur et
creditur tumulata. Est enim grandis arca lapidea,
ex candidissimo ac limpidissimo alabastro, quae ob
ejus memoriam in magna reverentia servatur. Ipsum
quidem coenobium ab avo ejus constructum amplissimis
dotavit possessionibus, et aureis argenteisque
vasis et palliis ac etiam paramentis pretiosissimis
ditavit pariterque decoravit. Ibi etiam libellus

habetur in thesauris reconditus, argento redimitus et
auro, in quo haec Historia metrice est descripta. Haec
etiam comitissa, ut scribitur in Chronicis, cum amplissimis
abundaret possessionibus, et filio haerede
careret, totum patrimonium suum super altare sancti
Petri obtulit, et Dei ecclesiam sanctumque Petrum
sibi fecit haeredem. Quod patrimonium hodie
dicitur patrimonium S. Petri, quod est a Radicafano
usque Cezanum.
Explicit Historia memorandae comitissae Mathildis.
Anno Dom. 1445, die 9 mensis Augusti, qui est
vigilia S. Laurentii post vesperas, translatum olim
corpus magnae et nobilissimae comitissae Mathildis,
imperialis generis, quae fuit praecipua et singularis

dotatrix hujus monasterii S. Benedicti de Padolirone,
post patrem suum Bonifacium marchionem, et
post avum suum Thedaldum marchionem et fundatorem
hujus monasterii, quod prius steterat super
octo columnas in ingressu ecclesiae inter primam et
columnam secundam, a sinistris ipsius ecclesiae,
quoniam jam pro magna (mole) ipsae columnae octo
fractae erant: et collocatum fuit ulterius in sinistris
juxta parietem ecclesiae ex latere tumbae S. Simeonis;
aperto prius tumulo ad certificationem veritatis
coram reverendo domino Guidone de Gonzaga
reaedificatore ipsius monasterii, et domino Eusebio
abbate ipsius monasterii, ac conventu ejusdem monasterii
et multis aliis; et comperto eodem corpore
integro, unico, ac femineo, et coram eis clauso: et

est juxta altare S. Justinae.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.