PL 148, col. 440
Registrum (Gregorius VII), J. P. Migne
tibi pro hac culpa injungens poenitentiam te absolvat,
ut nobis tuo consensu modum poenitentiae tuae
per epistolam suam veraciter intimare audeat. De
caetero mirum nobis valde videtur quod toties nobis
tam devotas epistolas et tantam humilitatem tuae
celsitudinis per legatorum tuorum verba transmittis,
filium te sanctae matris Ecclesiae et nostrum vocas
in fide subjectum, in dilectione unicum, in devotione
praecipuum, postremo cum omni affectu dulcedinis
et reverentiae te commendas, re tamen et factis
asperrimum, canonicis atque apostolicis decretis in
his quae ecclesiastica religio maxime poscit te contrarium
ostendis. Nam ut de reliquis taceamus, quod
de causa Mediolanensi per matrem tuam, per confratres
nostros episcopos quos ad te misimus, nobis
promiseras, qualiter attenderis, aut quo animo
promiseris, ipsa res indicat, et nunc quidem ut vulnus
vulneri infligeres, contra statuta apostolicae sedis
tradidisti Firmanam et Spoletanam Ecclesiam;
si tamen ab homine tradi Ecclesia aut donari potest
quibusdam personis nobis etiam ignotis; quibus
non licet nisi probatis et ante bene cognitis regulariter
manum imponere. Decuerat regiam dignitatem
tuam, cum te filium Ecclesiae confiteris, honorabilius
magistrum Ecclesiae, hoc est beatum Petrum
apostolorum principem intueri, cui, si de Dominicis
ovibus es, Dominica voce et potestate ad pascendum
traditus es, dicente sibi Christo: Petre, pasce
oves meas [(Joan. XVII)]
, et iterum: Tibi traditae sunt
claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super
terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris
super terram, erit solutum et in coelis [(Matth.
XVI)]
. In cujus sede et apostolica administratione
dum nos qualescunque peccatores et indigni divina
dispositione vicem suae potestatis gerimus, profecto
quidquid ad nos vel per scripta, ut nudis verbis miseris
ipse recipit; et dum nos aut elementa percurrimus,
aut loquentium voces auscultamus, ipse ex
quo corde mandata prodierint subtili inspectione
discernit.
Quapropter providendum esset tuae celsitudini, ne
erga sedem apostolicam in verbis et legationibus
tuis aliqua inveniretur discrepantia voluntatis, et
in his, per quae Christiana fides et status Ecclesiae
ad aeternam salutem maxime proficit, non nobis, sed
Deo omnipotenti debitam non denegares reverentiam,
quanquam apostolis eorumque successoribus
Dominus dicere dignatus sit: Qui vos audit, me audit,
et qui vos spernit, me spernit [(Luc. X)]
. Scimus
enim quoniam qui fidelem Deo obedientiam exhibere
non renuit, in his quae sanctorum Patrum statuta
sequentes dixerimus, veluti si ab ore ipsius apostoli
accepisset, nostra monita servare non spernit. Nam
si propter reverentiam cathedrae Moysi Dominus praecepit
apostolis ut quaecunque Scribae et Pharisaei super
eam sedentes dicerent observarent, non dubium est
quin apostolica et evangelica doctrina, cujus sedes et