PL 148, col. 1375

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

perrexit. Set ecce ex improviso emulus ejus
Heinricus cum maxima multitudine Boemiorum et
Bajoariorum advenit, quos cum rebus aecclesiarum
derepente sibi comparare potuit; quibus libentissime
rex cum ipsis paucis quos eo tempore habuit
obviasset, si non principes ejus hoc in aliud tempus
differendum cautius judicarent. Heinricus igitur
accepta occasione, omnia circumquaque praeda,
ferro, et igni non cessavit devastare, homines quoque
more pecudum captivare. Nam fautores ejus
ex Boemia, homines libentius quam pecudes praedabantur,
ut eos usque ad satietatem suae libidini
inhumanae prostituerent, et postea inhumanius eos
Cinocephalis devorandos venderent. Rex autem Roudolfus,
celebrato pentecoste apud cellam sancti

Aurelii ( Jun. 4), legatum quendam ad apostolicum
direxit, et ipse in Saxoniam properavit. Eo
tempore Heinricus imposita sibi corona apud Ulmam,
interdictum regnum usurpavit; ubi et praedictum
comitem Oudalricum, ut optime promeritum,
inbeneficiavit, eo quod venerabilem abbatem
Bernardum, apostolici legatum, adhuc in captione
cruciaret. Vercellensis quoque episcopus, depositi
regis cancellarius, cum omnibus suis sequacibus
generale colloquium circa Kalendas Maii in Runcalibus
condixit, ut si aliquo modo posset, Gregorium
papam deponeret. Sed ipse ad eundem terminum
absque aecclesiastica communione vitam simul et
episcopatum heu miserabiliter deposuit, quo ille papam
nefaria praesumptione statuit deponere.
Non multo post ejus interitum praefectus Romanae
urbis, indefessus miles sancti Petri contra scismaticos,
a quodam Heinrici fautore crudeliter occiditur.
Ad cujus corpus in parvo tempore plus quam
viginti miracula contigerunt, ut fidelium virorum
relatione didicimus. Imbrico Augustensis episcopus,
qui in praeterito pascha Roudolfo regi fidelitatem
juravit, nil de perjurio curans, Heinrico advenienti
adhesit, et apud illum quadam die missam faciens,
hanc sibi conditionem miser imposuit, ut sacrae
oblationis perceptio in judicium ei proveniret,
si dominus ejus Heinricus regnum sibi injuste
usurparet. Post hanc temerariam perceptionem
parvo tempore quod supravixit usque ad mortem,
nunquam se sanum de lecto levavit. Nam circa Kalendas

Julii absque aecclesiastica communione defunctus
est. Item Sigehardus Aquileiensis patriarcha,
in auxilium Heinrici contra bannum apostolici
armata manu veniens, in amentiam vertitur apud
Ratisponam, et ex ipso itinere repentina morte inter
cipitur; sicque domum non sine aliquibus suorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.