PL 15, col. 1696

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

praedicantem audit, sequatur errantem; improbus
enim magister est diabolus, qui falsa veris saepe permiscet;
ut specie veritatis testimonium fraudis obtexat.
103.
Etiam illud consideremus, utrum hic primum
mandaverit discipulis, ne cui dicerent quia
ipse esset Christus: an vero et ante mandaverit,
quando apostolos duodecim destinavit, denuntians
illis: In viis gentium ne ambulaveritis, et in civitates
Samaritanorum ne introieritis: ite autem ad oves quae
perierunt domus Israel . . . . aegrotos curate . . . . leprosos
mundate, daemonia ejicite . . . . et in quamcumque civitatem . . . .
intraveritis, discite quis in ea dignus sit, atque
ibi manete [(Marc. X, 5-11)]
. Itaque nec hic mandatum
videtur, ut Christum Dei Filium praedicarent.
104.
Ordo igitur disputationis est ordo tractatus,

et ideo etiam nos, cum aliqui ex gentibus vocantur
ad Ecclesiam, ita praeceptorum seriem formare
debemus, ut primo unum Deum auctorem
mundi omniumque esse doceamus, in quo vivimus,
et sumus et movemur, cujus et genus sumus; ut non
solum propter munera lucis et vitae, verum etiam
propter cognationem quamdam generis diligendus
a nobis sit. Deinde opinionem illam, quae est de idolis,
destruamus; ut non possit auri argentique vel
ligni materia vim in se habere divinam. Cum unum
Deum esse persuaseris, tunc indicio ejus astrues
per Christum nobis salutem datam; incipiens ab illis
quae gessit in corpore, et ea divina describens, ut
plus quam homo fuisse videatur, victam unius virtute

mortem, mortuumque ab inferis suscitatum;
paulatim enim fides crescit, ut cum supra 1409
homines fuisse videatur, Deus esse credatur. Nam
nisi probaveris quod facere illa sine divina virtute
non potuit, quemadmodum potes probare in eo vim
fuisse divinam?.
105.
Sed fortasse nobis parum auctoritatis et fidei
deferatur: lege sermonem Apostoli apud Athenienses
habitum, qui si a primo destruere voluisset caeremonias
idolorum, sermonem ejus aures gentilium
respuissent. Ab uno igitur Deo operatore mundi incipit
dicens: Deus qui fecit mundum, et cuncta quae
sunt in eo [(Act. XVII, 24)]
. Negari non poterat unum
operatorem esse mundi, unum Deum, unum omnium
creatorem. Adjunxit eo quod coeli et terrae Dominus

in manufactis non dignetur habitare. Deinde quod
intra auri argentique cassam materiem nequaquam
verisimile sit artificio hominis vim divinitatis includi:
erroris remedium docens esse studium poenitendi.
Tunc venit ad Christum, nec tamen Deum maluit
quam hominem nuncupare, dicens: Inviro quo definivit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.