PL 15, col. 1738

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

quo delicta carnis exureret, vel gladium qui significat
exertae aciem potestatis, quo spiritus medullarumque
secreta penetrantur, misit in terras; tunc
caro atque anima regenerationis innovata mysteriis,
oblita quod erat, incipit esse quod non erat: ac sic
veteris vitii, quamvis sibi ante dilecti, societatem
secernit, et quasi prodigae copulam posteritatis eliminat;
ut dividantur parentes in filios, dum intemperans
motus temperantia corporis abdicatur, et
anima 1446 declinat consortium culpae, nec extrariae
illi et foris sumptae locus remanet voluptati.
146.
Filii quoque in parentes dividuntur, dum
renovati hominis censuram senilem vitia vetusta
declinant, pietatisque normam voluptas adolescentior,
tamquam seriae domus refugit disciplinam. Non

incongruum quoque est si putemus quod et isti ideo
se dividant, ut meliores fiant parentibus; maxime
cum in posterioribus dixerit: Si quis venit ad me, et
non odit patrem aut matrem, aut filios, et fratres, et
sorores, etiam et animam suam, non potest meus esse
discipulus [(Luc. XIV, 26)]
. Et ideo secundum simplicem
intelligendi formam, gentilibus parentibus qui
Christum sequitur filius antefertur; religio enim praestat
pietatis officiis.
147.
Illud quoque secundum altiorem interpretationem,
quia de carne peccatum nascitur, et velut in
utero carnis operatur, de quo ait Apostolus: Si autem
quod nolo hoc ago, jam non ego illud operor: sed quod
habitat in me peccatum [(Rom. VII, 20)]
. Cum pro vita
mundi hujus effusus Domini sanguis aboleverit vitia,

in gratiam ex offensione convertitur: Superabundavit
enim peccatum, ut superabundaret gratia [(Rom. V, 20)]
;
fitque ut ex peccato orta poenitentia ad conversionem
propositi, et ad cupiditatem gratiae spiritalis impellat.
Itaque quod erat mihi ad mortem, hoc erit in salutem.
Ergo peccatum irriguo fontis ablutum, ab ea
unde generatum est carne secernitur: et dum unusquisque
cupit redimere delictum, fit ex serie culpae
studium disciplinae.
148.
Concupiscentia quoque rerum malarum, et
quidam motus fervidior cupiditatis Dei verbo in
appetitum transfunditur divinae charitatis et amoris,
atque in eadem natura fit varia disciplina, multoque
meliorem quam antea voluptatem sibi mysteriorum
coelestium ille corporis atque animae appetitus acquirit.

Alitur enim animus cognitione rerum, et comperta
futurorum repromissione sublimior, animae
opera vetusta fastidit: Animalis enim homo non percipit
quae sunt spiritus Dei; stultitia enim illi est [(I Cor. II, 14)]
:
spiritalis autem dijudicat omnia;
ipse autem a nemine dijudicatur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.