PL 15, col. 1863

Commentarius in Cantica canticorum (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

posita, mortificaverit tamen corpus suum, ne sentire
possit illam asperitatem: sicut enim ardorem
solis non sentit pellis tabernaculi, eo quod pellis
sit animalis mortui; ita haec mortua peccato, ardorem
peccati sentire non poterat: vel quia non frangebatur
necessitatibus, vel quia corpus 1554
afflictionis sumus, et mortem Domini Jesu semper
in corpore nostro circumferre debemus.
27.
[(Vers. 5.)] Filii matris meae pugnaverunt adversum
me; hoc est, impugnaverunt me corporis
passiones, carnis illecebrae decoloraverunt: ideo
sol justitiae mihi non refulsit, quia viduata praesidio
devotionem meam et observantiam plenam servare
non potui, hoc est enim, vineam meam non custodivi,
quia spinas et non uvam attuli, id est faciens
peccata pro fructibus. Et cum de Verbo loquitur,

irradiante sibi verbi splendore, conversa ad ipsum
dicit:
28.
[(Vers. 6.)] Ubi pascis, ubi manes in meridiano?
Recte dicit, ubi pascis, quia regale est Dei Verbum: ubi manes,
quia morale: in meridiano, quia mysticum:
siquidem meridie Joseph cum fratribus suis
in convivio constitutus futurorum mysteria temporum
revelabat. Sed etiam David dicit: Revela ad Dominum
vitam tuam et spera in eum, et ipse faciet, et
educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum
sicut meridiem [(Psalm. XXXVI, 5)]
. Et ipse Paulus
circumfulsisse sibi lumen meridie asseruit, quando
a persecutione est conversus ad gratiam.
29.
Queritur ergo quod derelicta sit, quod destituta
sit pauper ex divite; abundabat enim munere

gratiarum: sed egere coepit, ubi divinae praesentiae
sibi copia denegata est. Et ideo vel quasi mercenaria
haberi postulat, quae ante sibi pretiosioris copulae
gratiam vindicabat.
30.
Posuerunt me custodem in vineis, vineam
meam non custodivi [(Vers. 5)]
. Putant aliqui hoc de
illis dici qui Synagogam ad legis praecepta constringunt,
ut legem custodiat, vineam suam tueatur,
quam custodire non potuit. Denique custodiebat ut
faceret uvas, fecit autem spinas. Quae sit igitur vinea,
venit David testificare nobis dicens: Vineam
de Aegypto transtulisti, et ejecisti gentes, et plantasti
eam [(Psalm. LXXIX, 9)]
. Possunt et apostoli esse filii
matris ejus, qui vere impugnaverunt Synagogam dicentes: Ecce convertimur ad gentes:
et nationibus verbum

Dei seminare coeperunt. Possunt et prophetae
intelligi qui monendo denuntiandoque ut vineam
suam custodiret Synagoga, nihil profecerunt; fecit
enim spinas improbitatis, quae virtutis uberes fructus
deferre debuerat: et ideo confitetur quod populum
suum custodire non potuit meritoque sero quaerit
tenere, quem cum teneret, amisit: multo dissimilior
ejus quae dicit: Inveni quem diligit anima
mea, tenui eum, et non relinquam eum [(Cant. III, 4)]
.
Denique illa invitat in hortum suum sponsum; haec
ubi pascat requirens, dicit ad ipsum:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.