PL 15, col. 1883
Commentarius in Cantica canticorum (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
affectu: per has fenestras prospicit Christus, ut vocet
sponsam.
43.
Eminens super retia: bene eminens; quia solus
est quem retia non involverint peccatorum. Omnes
intra retia eramus, immo adhuc intra retia sumus;
quia nemo sine peccato nisi solus Jesus, quem non
cognoscentem peccatum, peccatum pro nobis fecit
Pater, etenim tradidit eum laqueis, tradidit eum retibus:
mittens eum non in peccato in quo erant
omnes homines, sed in similitudinem carnis peccati,
ut de peccato damnaret peccatum in carne. Peccatum
erat caro, secundum illud quia haereditario erat damnata
maledicto, peccatum erat illecebra et ministra
peccati. Venit Dominus Jesus, et in carne peccato
obnoxia militiam virtutis exercuit: facta sunt membra
nostra jam non arma libidinis, sed arma virtutis;
namque ubi erant incentiva libidinis, ibi nunc
sunt domicilia castitatis. Hic ergo venit ad laqueos,
sed voluntarius: venit ad retia, sed securus. Plena
erant omnia retibus, referta laqueis, audi dicentem: In via hac quam ambulabam, absconderunt superbi laqueum
mihi
[(Psal. CXLI, 4)]
. Et in libro sapientiae Sirach
moneris ut cognoscas quia in medio laqueorum
ambulas [(Eccli. IX, 20)] . Quot vitia, tot retia: quot
peccata, tot laquei.
44.
Haereditarii jam te nexus tenebant, venit ad
laqueos Jesus, ut Adam solveret: venit liberare
quod perierat. Omnes retibus tenebamur, nullus
alium eruere poterat, cum se ipsum non posset eruere.
Talis ergo necessarius fuit, quem vincula generationis
humanae delictis obnoxia non tenerent, non
cepisset avaritia, non ligasset dolus. Is solus erat
Jesus, qui cum hujus carnis se circumdedisset vinculis,
captus non erat, non erat alligatus: sed dirumpens
ea atque dissolvens, ad se magis vocavit
Ecclesiam, Prospiciens per laqueos, eminens super
retia; ut et ipsa disceret vinculis non teneri. Denique
eo usque non longe a vinculis fuit, ut pro nobis
subiret et mortem, sed tamen non servus mortis
effectus, sed liber inter mortuos; liber enim erat qui
solvendae mortis potestatem habebat. Denique ipse te
doceat qui ait: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo
illud [(Joan. II, 19)]
. Audiamus itaque quid dicat:
45.
[(Vers. 11 - 13)] . Exsurge, veni proxima mea;
hoc est, surge a mortuis, exsurge a vinculis, quibus
circumdata tenebaris. Exsurge, quia ego resurrexi
tibi: solve vincula iniquitatis, quia ego jam solvi
tibi: veni, quia jam retia soluta sunt, Virgo peperit,
puer natus ex virgine est, nihil debet muliebri haereditati,
quasi filius mulieris non tenetur: cerne medium
parietem maceriae jam solutum, qui interiorum
affectuum concordiam dividebat, et in diversum excitabat
dissensiones corporalium passionum. Veni
ergo secura, cupio videre faciem tuam, et audire
vocem tuam: veni, ut jam me per retia non videas,
sed facie ad faciem vultibus amatoris dilecta potiaris.
46.
Et hic ista ethice decursa sint. Mystica autem