PL 150, col. 477
Decreta pro ordine S. Benedicti (Lanfrancus Cantuariensis), J. P. Migne
vel in paschali solemnitate, vel tribus sequentibus
evenerit, in quintam feriam post paschalem solemnitatem
differatur. Festivitas ista tunc ita solemniter
agatur sicut paschalis solemnitas, excepto quod
pro skilla ante nocturnas vigilias ad excitandos fratres
classicum non pulsetur nec processio fiat. Antiphonae
et responsoria, quae in hac festivitate in
quadragesima canerentur, in hoc quoque tempore,
cum adjunctis Alleluiis canantur, versiculi quoque
omnes cum finali Alleluia dicantur. Invitatorium, Alleluia, alleluia
secundum melodiam invitatorii, Ave Maria,
cantica de Adventu Domini.
Die Ascensionis Christi fiat processio in albis,
vel extra claustrum circa monasterii curiam, praecedentibus
vexillis et reliquiis, cum reliquis quae ad
festivam processionem praecedere solent, vel per
claustrum sine vexillis; ex quo incipit processio
exire, pulsentur duo signa, sicut superius dictum est
in die Nativitatis sanctae Mariae. Ad vesperas psalmi Dixit Dominus, Laetatus sum in his, Nisi Dominus,
Memento Domine
cum antiphona De fructu ventris
tui. Qui psalmus cum hac antiphona quartus dicitur
in omnibus festivitatibus sanctae Mariae.
In festivitate sancti Michaelis psalmi ad vesperas Dixit Dominus, Confitebor, Beatus vir,
aliud Confitebor
cum antiphona In conspectu Angelorum.
Vigilia Omnium Sanctorum ad vesperas psalmi
cum antiphonis de ipsis psalmis qui quotidie ad
eorum memoriam solent dici; preces, Post partum
virgo, et caetera. Cum dictum fuerit Adducentur
regi virgines post eam, adjungatur Pro fratribus
nostris absentibus; Mitte eis, Domine; Domine, exaudi
orationem; Domine, Dominus virtutum; Dominus
vobiscum. Post collectam commemoratio solummodo
de sancta cruce. In crastino ad laudes similiter
preces Post partum virgo, ad vesperas psalmi, et
super psalmos antiphonae, sicut praecedenti die.
Dictis vesperis pulsentur omnia signa, et productius
solito canantur vesperae pro Defunctis, nisi
in crastino sit dies Dominicus, vel quaelibet festivitas
duodecim lectionum. Collecta una Fidelium
Deus. Sequente autem nocte ad Vigiliam mortuorum
pulsentur similiter omnia signa. Ipsa die sacerdotes
omnes celebrent missas pro omnibus fidelibus defunctis.
Qui vero sacerdotes non sunt, injungantur
eis in capitulo psalmi pro missis. Agatur missa matutinalis
festive, pulsentur omnia signa, cappa sit
in choro; levita et subdiaconus casulis induantur;
duo infantes responsorium in albis, duo majores
fratres tractum similiter in albis, tres conversi ad
thuribulum et candelabra: septem diebus plena
officia, usque ad triginta dies Voce mea, et Verba
mea.
In festivitate Ecclesiae dedicationis cerei accensi
ad priores vesperas per omnia altaria, quae ipsa die
sacrata fuerunt, non exstinguantur usque in crastinum
post completorium. Cantica Laetare Jerusalem;
Urbs fortitudinis; Non vocaberis ultra. Ipsa
die celebretur missa per unumquodque altare, si