PL 150, col. 625

Pericope orationis (Lanfrancus Cantuariensis), J. P. Migne · De celanda confessione (Lanfrancus Cantuariensis), J. P. Migne

et minantibus attremant, et serenam dignitatem
indulgentibus gaudenter applaudant; estque tunc
demum omnium ecclesiasticarum rerum rata dispensatio,
si successorum beati Petri fuerit comprobata
judicio. Quid illud agit, nisi vis divinae liberalitatis
per Dominum Jesum a beato Petro in vicarios ejus
diffusa? Ergo de similibus idem pronuntiabis judicium,
si dialecticam nosti.
Praeterea quod valet in toto, valet in parte; quod
valet in majori, valet in minori. Romana Ecclesia
quasi totum est omnium, caeterae Ecclesiae quasi
ejus partes. Sicut enim quodam intuitu homo est
genus individuorum suorum, et tamen in unoquoque
individuo inest totius hominis tota proprietas; ita
quodam respectu sedes Romana est genus et totum

omnium Ecclesiarum, et tamen in unaquaque Ecclesia
totius Christianae fidei tota regnat integritas.
Ipsa est major omnium Ecclesiarum; et quod in ea
valet, debet et valere in minoribus, ut postestas primi
cujuscunque Ecclesiae principis in succedentes dimanet,

Rogatus super virginitate matris Ecclesiae, quomodo
virgo est, quae non solum ex virginibus, sed
etiam ex conjugatis, ex corruptis, et incorruptis
carne constat, negare non debui charitati dare de
virginitate testimonium. Virgo enim est, et vere
virgo; nam, si intueamur in speculo puritatis et
veritatis, et vere virgo imaginem habens [ al., hujus]
virginitatis, quod est carne beata virgo Maria,
mater est Ecclesia conscientia. Cujus rei in lineam
citius dirigimus, si quatuor ecclesiastica sacramenta
diligenter inspicimus, fidem, baptismum, Dominici
corporis et sanguinis consecrationem, peccatorum
remissionem. Fide enim est mater Ecclesia, quod est
carne beata Maria, quia quod illa in Spiritu sancto
concepit, ista in Spiritu sancto credit. Sacramentis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.