PL 151, col. 1011
Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne
Post octavam Epiphaniae, sive privata dies sit,
sive Dominica, leguntur Epistolae Pauli usque ad
Septuagesimam. Prior vespera cujuslibet Dominicae
crastinam exigit orationem, quia capitulum ante Magnificat
sequenti ascribitur Dominicae, sicut in
dominica de Adventu Domini, et Quadragesimae,
sive passionis Dominicae comprobatur, quod et in
aliis solemnitatibus pene usquequaque frequentatur.
Hoc utique et responsoria et antiphonae indicant,
quae de crastina historia ad priorem vesperam solent
anticipari. Aliquando tamen ultima antiphona
de evangelio prioris Dominicae ad vesperam praedictam
reservatur, ut in Dominicis post Epiphaniam
et Pascha, quae tamen adeo concordant, ut antiphona
praecedentis Dominicae orationi subsequentis
optime conveniat.
CAP. XLVI.-- De aqua aspersionis, Gloria in excelsis, Ite missa est, et Credo.
Alexander papa, a beato Petro quintus, constituit
ut sal et aqua benedicerentur ad conspergendum populum,
et habitacula eorum; quod et nos in omni Dominica
juxta canones sequimur. Symmachus papa, in
ordine quinquagesimus constituit ut in Dominicis diebus
et natalitiis martyrum hymnus Gloria in excelsis
dicatur, quod et nos observamus in omni Dominica et
in festis novem lectionum, excepto infra Adventum
Domini, et a Septuagesima usque in Pascha: in iis
tamen diebus natalia apostolorum et festa sanctae
Mariae juxta Romanam consuetudinem Gloria in excelsis
recipiunt. Semper autem cum Gloria in excelsis
etiam Te Deum et Ite missa est recitamus,
nisi de Nativitate Domini in nocte et in Coena Domini,
et in vigilia Paschae et Pentecostes. Congrue
autem et in festivis diebus Ite missa est dicitur,
quia tunc generalis conventus celebrari solet, qui
per hujusmodi denuntiationem licentiam discedendi
accipere solet. Ad quotidiana autem missarum solemnia
non generaliter ab omnibus, sed a religiosis
convenitur, qui plus spiritualibus negotiis quam saecularibus
invigilant, qui et reliqua, dum licet, officia
quotidie frequentant. Ergo convenienter illis post
missam, ut non statim discedant, sed ut Dominum
benedicant, denuntiatur. Huic assertioni et ecclesiastica
consuetudo videtur astipulari, quia cum Ite
missa est dicimus, ad populum vertimur, quem discedere
jubemus; cum autem Benedicamus Domino
dicimus, non ad populum, sed ad altare, id est ad
Dominum, vertimur, nosque ipsos non ad discedendum,
sed ad benedicendum Domino adhortamur.
Sciendum tamen quod Ite missa est infra Adventum
Domini et Septuagesimam non recitetur; non quasi
eo tempore nullus fiat conventus qui sit dimittendus,
sed potius pro tristitia temporis insinuanda. Sic et Gloria in excelsis
dimittitur. Credo in unum, juxta
canones, in omni Dominica et in omnibus Dominicis
solemnitatibus, item in festis sanctae Mariae et apostolorum,
et sanctae crucis, et Omnium Sanctorum,
et dedicationis, debet cantari, nec immerito; nam et