PL 151, col. 1019

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

Romanum Ordinem. Quidam etiam ad missam jejunii
nec Gloria in excelsis praetermittunt, sed incongrue,
cum eadem missa de tertia mutetur ad sextam.
Sunt enim tres horae in die ex Dominica passione
ad celebranda mysteria consecratae, videlicet, tertia,
in qua linguis Judaeorum; sexta, in qua manibus
gentilium crucifixus est; nona, in qua emisit spiritum.
Inter quas hora tertia in festivis diebus maxime
observatur, ea fortasse ratione quia. inter reliquas
passionis horas, tempori Dominicae resurrectionis
sive nativitatis propinquior esse videatur. Sexta vero
vel nona jejuniorum officiis deputantur. Excepto autem
in Coena Domini, in Sabbato sancto Paschae et
Pentecostes, nunquam alicui missae Gloria in excelsis
ascribitur, nisi illi quam et festive ad Tertiam celebrare

debemus. Ergo non incongrue et missis hujus
jejunii Gloria in excelsis subtrahimus, quas non festive
ad Tertiam, sed ad Sextam observare solemus.
Quidam autem satis apte in hoc jejunio duas missas
cantant, unam ad Tertiam solemniter, cum Gloria
in excelsis, ut festo Spiritus sancti satisfaciant; alteram
post Sextam pro jejunio; sicut festo S. Thomae
satisfaciunt in jejunio hiemali, et festo sancti Matthaei
in jejunio autumnali: item sancto Marco in
Litania majore, et annuntiationi sanctae Mariae in
Quadragesima, videlicet ut prior missa festo, secunda
vero satisfaciat jejunio. Ad quam [quod]
etiam non gradualia, ut antiquitus, sed Alleluia cantamus.
CAP. LIX.-- De octavis Pentecostes.
Sequitur Dominica vacans, cui attitulatur lectio Vidi ostium;
orationem vero, id est deprecationem,
ex Quadragesima, et Evangelium de Pascha annotino
mutuavit: officium autem de ipso die Pentecostes,
eo quod octava ejus sit, competenter accipit.
Ad Nocturnam, novem lectiones juxta Romanum Ordinem
dicimus, licet totidem responsoria de Spiritu
sancto in antiquis Antiphonariis non inveniamus.
Et hoc fortasse ideo quia Romani non singulis lectionibus
singula semper subjungunt responsoria,
nam tertium sive nonum multoties praetermittunt.
Nos tamen praedictis novem lectionibus totidem responsoria
alleluiata, undecunque collecta, Gregoriano
more subnectimus, id est communiones pro

responsoriis accipientes, ut in aliquibus libris reperitur.
In crastinum autem de libris Regum ad nocturnam
legimus et canimus, et officium ad missam: Domine, in tua,
nisi aliquod celebrare festum habeamus
[festum celebrare debeamus]. Ipsum etiam officium
in sequenti Dominica Romano more possumus
repetere, si tamen eo anno usque in Adventum
Domini plures hebdomadae fuerint. Sin autem,
officio: Domine, in tua, solae feriae sufficiant [sufficiunt],
sicut cuilibet Dominicali officio feriae sufficiunt,
cujus Dominicam aliquod celebrare officium
occupaverit.
CAP. LX.-- De officio sanctae Trinitatis.
Quidam autem officium de sancta Trinitate in
octava Pentecostes instituunt, licet non sit alleluiatum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.